# Systema cosmicum 203

Galileo, Systema cosmicum, 203. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/203
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/203

Quin insuper addo, Simplici, concesso tibi, quod non possit in materia dari figura sphaerica perfecta, neque planum perfectum, an ne credis, dari posse duo corpora materialia superficiei, quadam in parte quodamque modo incuruatae quantumcunque libet irregulariter? SIMP. Talia deesse non crediderim. SALV. Cum haec talia sint, ipsa quoque in puncto sese contingent. Nam vnico puncto se tangere, non est peculiare priuile gium perfecti sphaerici, perfectique plani. Imo qui huius negotii con templationi subtiliori vacare volet, animaduertet, inuentu difficiliora multo esse duo corpora, quae superficierum suarum parte, quàm vnico puncto se contingant. Nam si praestare velis, vt duae superficies inuicem congruant, oportet vt aut ambę sint exacte planae, aut si vna teri conuexa est, altera sit concaua; sic tamen vt huius cauitas, conuexi tati illius exactissime respondeat. Quae conditiones multo difficilius inueniuntur ob nimis strictam earum determinationem, quàm aliae, quae in casuali latitudine sunt infinitae. SIMP. Credis ergo, binos lapides, aut binas è ferro massas forte arreptas, vnâque iunctas, vt plurimum vnico tantùm sese puncto contingere? SALV. In caussalibus occursibus hoc negandum credo, tum quia plerumque cedentis immundiciei quiddam Fabent: tum etiam quia diligentia non adhibetur, vt applicatio mutua sine quodam ictu fiat; minima vero quaeuis offensio sufficit, vt aliquantulum vna superficies alteri cedat, sic vt sibi mutuo, saltem in minima quadam Sin vero superficies horum corparticula, figuram imprimant. porum bene tersae forent, & vtrumque corpus tabulae incumbens, vt se mutuo non premerent, paullatim ad mutuum occursum impelleretur; non dubito, ad simplicem in vilico puncto contactum ea deduci posse. SAGR. Oportet vt bona cum pace tua proponam difficultatis quiddam subortae mihi, dum audio Simplicium impossibile dictantem, vt inueniatur corpus materiale & solidum, quod perfecte sphaerica figura constet; dumque video, Saluiatum, non contradicendo, Tactus in nico puncto non est sphaerae perfectae proprius, sed curuis figuris omnibus communis.

---

Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum.
