Latin
207
Galileo, Systema cosmicum 207
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque rogo, quomodo res habeat, mihi declares. SIMP. Tibimet ipsi dissimilem hîc te, Sagrede, praestas, qui soles aliâs omnia vel momento penetrare: nunc vero fallacia te fugit, quam experimentum arundinis discusserit, &quam ego perspiocere valui. In caussa igitur est diuersus operandi modus in projeunctione per breuem, &per longam arundinem. Breui siquidem stundine lapidem excussurus, non necesse habes vniformiter continuare motum eius, sed tum quando velocissimus is est, retentare brachium oportet, &reprimere velocitatem arundinis: qua ratione lapis iam incitatissimus excidit arundine, &cum impetu promouetur. Sed eiusmodi retentio fieri non potest in arundine maiore, quippe quae propter longitudinem suam &flexibilitatem, non ommno brachii habenis obsequitur, sed pergit prosequi lapidem per aliquod spatium, eumque leniore quodam freno continet, nec, tanquam in durum obicem impegisset, ab sese dimittit. quod si arundines ambae incurrissent in obstaculum quoddam, à quo cohibitae fuissent, ex vtraque lapis, credo, pariter euaderet, quamuis motus tarum aeque veloces extitissent. SAGR. Bona cum Saluiati venia, nonnihil Simplicio respondebo, cum eum ad me respicere videam; &aio, discursui ipsius &bonum inesse, &malum: bonum, quia omnia prope vera sunt: malum, quia nil omnino facit ad propositum nostrum. Verissimum est, si id quod lapides cum velocitate defert, in immobile quoddam obstaculum impingeret, tunc iidem cum impetu caderent antrorsum, ea ratione, quam quotidie accidere videmus in oneraria naue, quae post velocem cursum aut vado obhaeret, aut in obstaculum aliquod Google quod impellitur, vbi nimirum omnes repente vectores, ex impauiso praecipites labant, ac versus eum cadunt locum, qua fertur nauigium.