# Systema cosmicum 208

Galileo, Systema cosmicum, 208. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/208
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/208

Quod si globus terrenus incideret in obstaculum tales quod vniuersae vertigini eius obsisteret, illumque sisteret; tunc ed quidem crediderim non modo feras, aedificia, ciuitatesque, sed & montes, lacus & maria, ac tantùm non globum ipsum, subuersum iri. Sed horum nihil facit ad propositum nostrum, qui colloquimur de eo, quod sequi possit motum terrae circumactum vni formiter & placide in seipsum, etsi velocitate permagna. Nec minus illud quod de arundinibus attulisti, exparte verum est: sed non eo fine fuit adductum, vt exacte quadraret ad eam qua de tractamus materiam; sed solummodo loco exempli, crassioris Mineruę, per quod nostra mens excitaretur ad accuratiorem considerationem, an quocunque modo crescente velocitate, caussa proiectionis eadem prod portione crescat; ita vt, v. g. si rota decem cubitorum diametal moueretur ea ratione, vt eius circumferentiae punctum aliquod vnico horae minuto centum cubitos transmitteret, & proinde a petum extrudendi lapidem haberet, an impetus talis centies millies increscat in aliqua rota, quae diametrum haberet 1000000. cubito. Il rum: id quod negat Saluiatus, & ego ad idem credendum inclino. A Sed cum eius rei rationem nesciam, hanc ipsum interrogaui, & cum desiderio responsum expecto. SALV. Ecce me paratum satisfaciendi tibi, quantum sciero poteroque. Quamuis autem initio tibi sim visus ad inuestigandas res à proposito alienas abiisse: tamen in progressu colloquii, secus opinor esse deprehendemus. Dicat ergo mihi Sagredus, quibus in rebus consistere obseruauerit resistentiam alicuius mobilis ad motum. SAGR. Ego hoc quidem tempore non video esse in mobili resistentiam internam ad motum, nisi naturalem ipsius inclinationem & propensionem ad motum contrarium: sicut in corporibus grauibus quae habent propensionem ad motum deorsum, resistentia est ad motum sursum: dixique resistentiam internam, quia de hac, credo, tibi sermo est, non autem de externis, quae accidentales & multae sunt. SALV. Hoc ipsum dicere volebam, & tua perspicacitas anteigitis anteuertit obseruationem meam.

---

Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum.
