# Systema cosmicum 209

Galileo, Systema cosmicum, 209. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/209
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/209

Verùm si parcus in interrogando sui; dubito an Sagredus interrogationem respondendo penitus ad ęquauerit, & an non in mobili, vltra naturalem inclinationem ad terminum contrarium, alia aliqua sit intrinseca & naturalis qualitas, quae mobile motui reniti faciat. Ergo de nouo dic mihi, nonne cre dis, inclinationem v. g. grauium ad motum deorsum, aequalem esse resistentiae eorundem ad impulsionem sursum? SAGR. Credo rem adamussim ita habere. Qua de caussa videmus in libra duo pondera aequalia in aequilibrio quiescere, dum scilicet grauitas eleuandi ponderis, grauitati ponderis alterius, deprimendo illud eleuaturi, renititur. SALV. Optime. qua caussa pondus alterum eleuaturus altero, necesse habet, vt deprimenti pondus adiiciat, & eleuando derahat. Sed si in sola grauitate consistit resistentia ad motum surtet. sum, vnde igitur euenit, vt in libra brachiorum inaequalium, hoc est, ita: alia statera, seu trutina Ca pana, quandoque pondus centum libradeum, deprimendo ne quatuor quidem libras contrapendentes eleuaae queat: & rursus quatuor librae deprimendo eleuent alias centum? Hoc enim praestat aequipondium seu appendiculum, in graui pendendo pondere, certis scapi punctis, librarum discrimina notantibus, admotum. Quod si resistentia ad motum, in sola grauitate residet, quomodo igitur appendiculum quadrilibri tantum pondere suo, ingentem lanae sericiue sarcinam, puta 800. aut 1000. librarum, aequare, imo vincere & eleuare potest? Vtique dicendum est, Sagrede, alio quodam hîc genere resistentiae, aliaque vi, quàm ista simplicis grauitatis, rem peragi. SAGR. Necesse est, vt ita res habeat. Proinde doce me, quae nam sit altera virtus illa. SALV. Ea est, quod non simplex hîc libra brachiorum aequalium adhibetur: à qua, vide quantum differat statera. nam in ea necessariò effectus noui caussa consistit. SAGR. Tentatio tua fecit, vt nescio quid mihi subueniret. In vtroque instrumento res est cum pondere & motu. in libra, momenta sunt aequalia, proinde pondus alterum altero, quod eleuandum est, grauius vt sit oportet: at in statera majus pondus à minore non mouebitur, nisi illud pendat parum, quippe minori distantia appelisum; hoc verò moueat multum, cum è maiori distantia pendat. DicenGoog Dicendum igitur est, minus pondus superare resistentiam maicis, eo quod multum moueatur, cùm hoc alterum moueatur parum. SALV.

---

Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum.
