Latin
21
Galileo, Systema cosmicum 21
Unproofread scanNot analysed yet
cumque (sicuti dicebamus) gradus velocitatis acquisiti in punctis B. A. à mobilibus, quae exeunt à quocunque puncto accepto in perpendiculari C. B. quaeque descendunt, unum per planum inclinatum, &alterum per ipsam perpendicularem, semper sint aequales; ideoque mobile decidens per perpendicularem, potest exire à termino tam propinquo ipsi B. vt gradus velocitatis acquisitus in B. non sufficeret (si semper idem maneat) ad conducendum mobile per spatium duplum longitudinis plani inclinati, vno anno, nec decem, nec adeo centum. Possumus ergo concludere: si verum est, ordinario naturae cursu, mobile, remotis omnibus impedimentis externis &accidentariis, moueri superplana inclinata tardius tardiusque, prout inclinatio decreuerit, ita vt tarditas illa tandem reducatur ad infinitum, quod fit, cùm finitur inclinatio, &redigitur in planum horizontale: pariterque si verum est, quod gradui velocitatis acquisito in quocunque puncto plani inclinati, sit aequalis ille gradus velocitatis, quem per perpendicularem decidens obtinet in puncto sectionis lineae horizonti perallelae ex isto plani inclinati puncto descriptae; necessariò quoque concedendum erit, quod mobile decidens, dum exit è quiete, transeat per omnes infinitos tarditatis gradus, quodque per consequens, ad acquirendum determinatum velocitatis gradum opus sit, vt moueatur primò per lineam rectam, descendendo per breue aut longum spatium, prout velocitas acquirenda debet esse minor maiorue, &prout planum per quod descendit, minus aut magis est inclinatum: Ita vt planum dari possit inclinatione tam exiguâ, ut ad acquirendum talem velocitatis gradum opus sit priùs motu per longissimum spatium, &in longissimo tempore; sic vt in plano horizontali nulla quantulacunque velocitas naturaliter acquiratur amplius, quandoquidem mobile non amplius ibi mouebitur: sed motus per lineam horizontalem, quae neque deprimitur, nec assurgit, est motus circularis circa centrum. Ideoque motus Moris circularis non potest. S qu. acquir. naturaliter absque praecedente motu recto. Motus circularis perpetuò Gniformis. Magnitudo orbium, &Gelocitas motuum planetariorum respendet proportionaliter descensui ex eodem loco. motus circularis nunquam acquiretur naturaliter absque praecedente motu recto: sin autem acquisitus iam fuerit, vniformi veloHorum veritatem pluribus declacitate perpetuò continuabitur.