Latin
210
Galileo, Systema cosmicum 210
Unproofread scanNot analysed yet
Quod idem est, ac si dicamus, velocitatem mobili minùs grauis compensare grauitatem mobilis grauioris, &mini velocis. SAGR. Sed credin tu, quod velocitas adamussim restauit: grauitatem, hoc est, quod tantum sit momentum tantaque vis mobilis alicuius, v. g. quatuor librarum, quanta est ponderis centenarii, quotiescunque illud haberet centum gradus velocitatis, &hoc gradus tantùm quatuor? SALV. Certum hoc est, ac multiplici posset experientia demonstrari. Sufficiat hoc tempore vnica illa confirmatio à statera, in qua videbis exigui ponderis appendiculum aequo momento sustine re posse grauissimam sarcinam, si distantia appendiculi à centroi quo sustinetur voluiturque statera, tantò maior fuerit alterâ mino distantiâ ex quâ sarcina pendet, quantò absolutum sarcinae ponit appendiculi pondere maius est. Quodque à sarcinae magno pori dere, appendiculi multò minus pondus eleuari non potest, eius id non videmus aliam esse posse caussam, quàm disparitatem motuum, quos vtrumque subire debet, dum sarcina vnicum digitum descendendo, appendiculum eleuari faceret digitos centum; (posito, quod sarcina centum appendiculis aequiponderet, &distantia appendiculi à centro staterae centupla sit ad distantiam inter idem centrum, &punctum suspensionis sarcinae) Appendiculum deinde moueri per spatium centum digitorum, eo tempore quo sarcina mouetur vnico digito, idem est ac si dicamus, velocitatem motus appendiculi, centuplo maiorem esse velocitate motûs sarcinae. Porro, hoc ceu verum ¬orium principium animo tuo firmiter imprime, quod resistentia, quae proficiscitur à velocitate motûs, compenset id, quod dependet à grauitate alterius mobilis. Vnde consequitur, mobile aliquod vnius librae, quod mouetur cum centum gradibus velocitatis, tantundem resistere subacturo se, quantum resistit aliud mobile centum librarum, cuius velocitas tantùm vno gradu constat. Et duo mobilia aequalia, mutuo motui resistent aequaliter, si aequalem ad mouendum velocitatem obtinent: sin vnum velociùs altero mouen debebit, maiori quoque resistentia obnitetur, secundum maiorem velocitatem, quam ei conferre placuerit.