Latin
212
Galileo, Systema cosmicum 212
Unproofread scanNot analysed yet
quae perpendicularis multo minor est quàm FG. semperque decrescit prout rota fit maior. Cumque hae retractiones fieri debeant aequalibus temporibus, hoc est, dum duo arcus aequales, BG. CE transeuntur; retractio lapidis B. scilicet per lineam FG. velocior erit retractione DE. &proinde mult to maior vis requiretur, vt lapis B. minori suae rotae teneatur affixus quàm lapis C. rotae maiori. Quod idem est ac si dicamus, exiguan talem rem impedituram esse extrusionem in rota maiore, quae in ua nore eam non fit prohibitura. Manifestum igitur est, quanto nu fit maior, tanto magis proiectionis caussam imminui. SAGR. Ex his quae nunc percipio, beneficio dissertationi tuae minutim omnia exsecutae, sat breui discursu videor animo meo l satis facturus. Cum enim ab aequali velocitate duarum rotarum, am bobus lapidibus imprimatur aequalis impetus per tangentes; apparet, quod magna circumferentia exiguâ separatione suâ à tangente, quodammodo subueniat, &suaue quoddam frenum iniiciat, appetitui, vt ita dicam, lapidis, ne is à circumferentia separari concupiscat: ita vt quodcunque tenue retinaculum seu propriae inclinationis, seu glutinis alicuius, sufficiat ad lapidem circumferentiae coniunctum retinendum. Quod ipsum postea inualidum est ad hoc praestandum in minori rota, quae parum prosequendo directionem tangentis, nimis auide lapidem sibi iunctum retinere laborat: cumque frenum &gluten non sit validius eo, quod alterum lapidem rotae maiori vnitum tenebat; abruptis habenis per tangentem decurrit. Hinc non solum assequor, omnes eos errasse, qui sunt opinati, crescere caussam proiectionis, prout velocitas vertiginis accrescit: verùm etiam praeterea considero, cum proiectio minuatur augescente rotarum incremento, sic vt in rotis ipsis nihilominus eadem retinestur velocitas; an forte verum esse possit, ad praestandum vt magnatota tantundem cum parua extrudat, opus esse, vt tantundem eius velocitati, quantum diametro adiiciatur. id quod fieret, si integrae conuersiones earum temporibus aequalibus finirentur.