# Systema cosmicum 219.1-4

Galileo, Systema cosmicum, 219.1 to 219.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/219.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/219.1

credo necessarium, ad certas quasdam minutias particularitatesque descendere, cum sufficiat generalis cognitio motûs, eiusque distinctionis in naturalem & violentum, aequabilem & acceleratum, aliarum que similium. Nam nisi satis hoc esset, non crediderim, Aristotelus omissurum fuisse docere nos, quicquid hac in parte desideraretur, e Sed ne tempus perdamus in ea re, de qua SALV. Fortasse. separatim tibi diem dimidium, pro lubitu me tributurum promitter quod ipsum aliâs quoque promisisse memini. Et vt reuertamuradichoatum nostrum calculum temporis, quo graue decidens è concauo Lunae verueniret ad centrum terrae, non arbitratu fortuito, sed argumentosa methodo progressuri, primò dabimus operam, vt exped rimento aliquo saepius iterato certiores reddamur, quanto tem poni globus v. g. ferreus, ad terram veniat ex altitudine cubitorum centum SAGR. Sumamus igitur globum determinati ponderis, q quidem illum ipsum, cuius ex Luna descensum tempore metiri place SALV. Id vero nihil interest. Nam globi qui vnam, quad cem, qui centum, imo qui mille libras pendunt, eosdem illos cerum cubitos, eodem omnes tempore metientur. SIMP. Id vero non credo ego, multo minus Aristoteles, quam scribit, velocitates grauium descendentium habere inter se eandem proportionem, quam grauitates ipsorum. SALV. Si pro vera, Simplici, hanc assertionem amplecteris, credas etiam oportet, ex duobus globis eadem constantibus materia, librali vno, altero centum librarum, eodem temporis momento, ex 100. cubitorum altitudine cadentibus, quod maior perueniatad terram priusquam minor vnico cubito descenderit. Iam vide num hoc tibi persuadere queas, aut imaginari, maiorem globum terram attingere, dum minor necdum vnico brachio à summitate turris abierit. SAGR. Propositionem hanc esse falsam, haudquaquam dubito: nec tamen interim bene capio, quomodo tua possit vndiquaque vera censeri. Nihilominus illam credo, cum tu tam considenter asseueres: quod non facturum scio, nisi certa experientia, firmaque demonstratione nitereris. SALV. Nitor vtrâque, & copiam eius tibi faciam, cum hanc de motu materiam separatim tractabimus.

---

Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum.
