Latin
220
Galileo, Systema cosmicum 220
Unproofread scanNot analysed yet
&secunda. SAGR. Vidi operationem, cuius rationem tamen prud non intelligo, nec sciscitandi nunc tempus esse puto. SALV. Imo nec rogatus eam indicabo tibi: sat facilis enim Notemus tres illos numeros, vt A. primum, B. secundum, C. est. tertium designet. A. C. sunt numeri spatiorum: B. est numerus temporis: quaeritur quartus, &ipse temporis. Et quia nouimus, quòd, quam, proportionem habet spatium A. ad spatium C. talem etiam habere debeat quadratum temporis B. ad quadratum quaesiti temporis, itaque per regulam auream multiplicabitur numerus C. per quadratum numeri B. &faTOLIIII. ctus diuidetur per numerum A. Quotiens erit quaesiti numeri quadratus, cuius radix quadrata est is ipse numerus quaesitus. Vides, quàm hoc intellectu facile sit. SAGR. Talia sunt omnia vera, cum inuenta iam sunt: ast eadem inuenire, hoc opus, hic labor est. Intelligo rectissime, tibique gratias ago. Si quid praeterea curiosum &ingeniosum in hac materia tibi suppetit, fac, quaeso, sciam. Si namque libere loquendum, dicam bona cum venia Simplicii, tuis è dissertationibus aliquid noui pulchrique me semper haurire; cum è philosophis ipsius, haud sciam an hucusque quicquam, quod magni sit momenti, didicerim. SALV. Plurima sane de motibus istis localibus dicenda restarent: sed ea, prout conuentum inter nos est, alicui sessioni peculiari reseruabimus. Nunc dicam aliquid, autorem à Simplicio auda tum attinens, qui sibi videtur extitisse liberalissimus in partem alteram, dum vltro concessit, illum bombardae globum, suc lapsu è concauo Lunę tenere posse velocitatem ęqualem ei velocitati qua in gyrum agitaretur, si supra mansisset, conuersionemque diurnam subiisset. Ego vero ipsi confirmo, globum illum è concauo ad centum vsque cadentem, acquisiturum esse gradum velocitatis multò plusquam duplum ad velocitatem quam motus diurnus concaui Lunaris obtinet. atque hoc per verissimas, non autem arbitrarias hypotheNoueris ergo, quod graue cadendo, semperque noses ostendam.