Latin
222
Galileo, Systema cosmicum 222
Unproofread scanNot analysed yet
Haec est earum vna, quas demonstrauit amicus noster: &videbis eam suo tempore, Interea quibusdam coniecturis non quidem docebo te rem nouam, sed abducam certe à quadam opinioMobile cadens si moueretur cum gradu elocitatis acquisito, per tantundem temporis Gniformi motu transiret spatium duplum eius quod accelerato motus transierat. Motus penduloris grauium, remotis impedimentis esset perpetuus. Si Globus terrenus perterebra tus esset, graue descendens per allud foramen cltra centrum proueheretur per tantundem spatium ascendendo, per quantum ant ea descenderat. opinione contraria, tibique monstrabo, ita forsan esse posse. Si pla plumbea, oblongo subtilique filo de trabe suspendatur, ac è perpendiculo emota, libertati postea relinquatur; an non obseruasti, quod ea declinando à perpendiculo, in alteram partem aliquantulo minus quàm in alteram vltro moueatur. SAGR. Obseruaui hoc optime, vidique, (maxime si pili sat grauis esset) adeo paruum esse discrimen euagationum illarum, vt nonnunquam crediderim, arcum ascendentem aequalem esse descendenti, &proinde dubitauerim, an tales vibrationes possint esse perpetuae: &credo sane posse, si remoueri posset impedimentum! aëris, qui cùm penetrationi suae resistat, rei pendulae motum remoratur nonnihil &impedit. quod tamen impedimentum satis exi iguum esse, argumento est ingens numerus vibrationum, quae fiunt antequam mobile omnino quiescat. SALV. Non esset, Sagrede mi, perpetuus ille motus, etiam prorsus amoueretur impedimentum aëris: nam aliud quid magium conditum hic latet. SAGR. Ecquid est illud? mihi non succurrit. SALV. Audies cum voluptate: sed postea dicam: pergamus interim. Obseruationem illam de pendulo, in hunc finem tibi proposui, vt intelligas, quod impetus acquisitus in arcu descendente, vbi motus est naturalis, per se potens sit ad eandem pilam, per tantundem spatii, motu violento, in arcu simili ascendente impellendam, talis inquam sit per se, remotis omnibus impedimentis externis. Credo quoque, sine dubitatione intelligi, quod, quemadmodum in arcu descendente continue crescit velocitas vsque ad infimum perpendiculi punctum; ita etiam ab eodem puncto per alterum arcum ascendentem continue diminuatur ad extremum vsque punctum altissimum, &quidem diminuatur eadem proportione, qua initio crescebat, sic vt gradus velocitatum in punctis aequaliter distantibus ab insimo puncto, inter se sint aequales. Atque hinc, (decenti moderatione disputando) creditu facile reddi mihi videtur, si Globus Terrestris per centrum perforatus esset, quòd globus bombardicus per illud foramen descendens, ac quisiturus esset ad centrum vsque tantum velocitatis impetum, qui cum traiecto centro, per tantundem spatii sursum impelleret, quantum erat antea spatium descensûs, ita quidem vt velocitas vltra centum continue, minueretur iis decrementi gradibus, qui acquisitis in deescensu gradibus incrementi ex aequo respondeant. Vnde crediderim, tempus quod hoc secundo motu ascendente consumeretur, temperi descensus aequale futurum.