# Systema cosmicum 223

Galileo, Systema cosmicum, 223. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/223
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/223

Iam si motus successiue ad totalem extinctionem vsque minuendo summum gradum velocitatis, quem habuit in centro, rem mobilem tanto tempore, per tantum spatii deducit, quantum eadem pari tempore confecerat cum incremento velocitatis à totali priuatione ipsius vsque ad summum illumgradum; omnino rationi congruum videtur, si moneretur illa semper cum summo gradu velocitatis, emensuram esse per tantundem temporis vtrumque spatium illud. Nam si mente velocitates illas diuidamus in gradus crescentes & decrescentes, quales sunt, v. g. numeri isti, quorum priores crescunt vsque ad 10. reliqui ad I. decrescunt; apparebit, quod & illi qui tempus descensus, & isti qui tempus tus, cascensûs designant, simul omnes aggregati, tantundem constimaestant, quantum redigeretur, si alterutra partium illarum tota maximis gradibus constitisset. Proinde totum illud spatium transmissum cum omnibus velocitatum gradibus & crescentiro. bus & decrescentibus, (idipsum autem integra diameter est) esse debet aequale spatio transmisso à velocitatibus maximis, quae in numero sunt medietas aggregati crescentium & decrescentium. Agnosco, mentem meam obscure me satis explicuisse. vtinam clarius possem! SAGR. Optime mihi videor intellexisse, atque etiam paucis verbis ostendere posse quod intellexerim. Hoc nimirum dicere voluisti, cum motus incipiat à quiete, progressuque magis ac magis incitetur aequalibus velocitatis incrementis, cuiusmodi sunt illa consequentium numerorum, incipiendo ab vnitate, imò à cyphrae statum quietis repraesentante, eosdemque, & consequenter quotquot placuerit, ita disponendo, vt minimus gradus sit cyphra, & maximus v. g. 5. omnes isti velocitatum gradus quibus mobile fuit agitatum, faciunt summam 15. Sed si mobile moueretur tot o. numero gradibus, quot isti sunt, & vnusquisque esset aequalis maxio, qui est 5. tunc aggregatum omnium istarum velocitatum esset duplum priorum, hoc est. 30. Ergo si mobile per tantundem temporis, sed aequabili velocitate, qualis est illa summi gradus 5. moueretur, tunc transmitteret spatium duplum eius quod transmiserat SALV. umpore accelerato, & inchoato à statu quietis. SALV. Tu pro celerrima subtilissimaque tua comprehen, dendi facultate, me multò clarius omnia dilucidasti, & vnà monui de re quapiam insuper adiungenda. Cum enim in accelerato mol continue fiat augmentum; gradus illi velocitatis semper cresce tis, aliquo determinato numero non possunt exprimi. Cum eni de momento in momentum mutentur, infiniti semper sunt. Prode mentem nostram descripta figura rectius explicauerimus.

---

Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum.
