Latin
226
Galileo, Systema cosmicum 226
Unproofread scanNot analysed yet
&quamuis non omnino sint aequales: tamen insensibiliter, experientia teste, differunt. Et vt maxime differrent, id caussae nostrae prodesset potius, quàm obesset. Notemus enim perpendiculum AB. &ex puncto A. de funiculo AC. suspendatur pondus C. &rursus aliud, sed in eadem linea, altius aliquanto, quod sit E. Funiculus AC. dimoueatur è perpendiculo, deindeque pondera C. E. libertati suae permissa mouebuntur per arcus CBD. EGF. &pondus E. quippe pendens à minori distantia, atque etiam (vti dixisti) minùs remotum à perpendiculo, &citius recurrere, &vibrationes frequentiores facere cupit, quàm pondus C. Qua caussa idem pondus C. impedietur vt non toties ad terminum D. transcurrere possit, quoties id faceret, si libere penderet: atque ita pondere E. continuum impedimentum adferente, tandem ad quietem reducetur. Iam idem funiculus (sublatis inde ponderibus) compositum quid est è multis pendulis grauibus, hoc est, vnaquaeque pars eius est eiusmodi pendulum propius propiusque adfixum puncto A. &proinde dispositum ad faciendas vibrationes suas magis magisque frequentes: &quod sequitur, est habile ad continuum impedimentum praebendum ponderi C. Cuius rei signum hoc est, quod funiculus AC. obseruantibus non in rectum apparebit extensus, sed in arcum sinuatus. Quod si loco funiculi, catenam sumamus, idipsum haud paullo manifestiùs conspiciemus, maxime si pondus C. à perpendiculo AB. remoueatur aliquanto longius. Cum enim catena composita sit è multis particulis solutilibus, quarum vnaquaeque sat grauis est, apparebit, arcus AEC. AFD. igitis AFD. esse notabiliter incuruatos. Hac ergo de caussa, quia partes catenae, quò magis vicinae sunt puncto A tanto frequentiores vibrationes suas edere moliuntur, fit, vt non permittantur inferiores, quoties naturâ solerent, praetercurrere ac recurrere. Vnde continue detrahendo de vibrationibus ponderis C.