# Systema cosmicum 227

Galileo, Systema cosmicum, 227. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/227
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/227

id denique conquiescere faciunt, quantumuis impedimentum aëris nullum existeret. SAGR. In ipso temporis articulo sunt allati libri. Accipe Simplici, & inuestiga locum de quo dubitatur. SIMP. Ecce tibi eum hic, vbi incipit argumentari contra motum diurnum terrę, cum prius annuum refutasset. Motus terrae anuuus asserere Copernicanos cogit conuersionem eiusdem quotidianam: aliàs dem terrae hemisphaerium continenter ad Solem esset conuersum, obumbran semper auerso. Atque ita medietas terrae nunquam esset visura Solem. SALV. Apparet ex isto primo statim ingressu, hominem illum Copernici positionem animo non recte concepisse. Si enim obserasset, ab ipso Globi terrestris axem perpetuò sibi ipsi parallelum conlitui; non dixisset, à medietate terrae nunquam visum iri Solem: sed annum vnico die naturali fuisse constiturum, vt scilicet per omnem terram senos menses dies, totidemque nox occuparet, vt iam sub Polo habitantibus accidit. Sed hoc ipsi condonemus, & ad cetera veniamus. SIMP. Sequitur. Hanc autem gyrationem Terrae impoßibilem esse, sic demonstramus. Quae subiunguntur, declaratio sunt sequentis figurae, qua depinguntur multa grauia descendentia, & leuia ascendentia, aëremque permeantes aues, &c. SAGR. Ostende, quaeso. Vah quàm pulcrae figurae, quae aues, quae pilae, & quae bellae res aliae sunt istae! SIMP. Istae pilae suntè concauo Lunae delapsae. SAGR. Hoc verò quid est rei? SIMP. Cochlea est, ex eo genere quod hîc Venetiis buouoli vocant. Nam & haec è concauo Lunae demigrauit. SAGR. Sic sic. Hoc ipsum scilicet est, quod Lunae tanta vis & efficacia in hosce pisces ostreaceos, quos armatos appellare solemus, attribuitur. SIMP. Hic deinde ille est quo de dixi calculus itineris in vno die naturali, vna hora, vno minuto primo, & vno secundo, quod conficeret punctum terrae subiectum Aequinoctiali, atque etiam parallelo 48. graduum. Inde sequitur ille locus, quem dubitaui recte ne memoFf 2 yGoogl memorauerim. Ergo legamus illum. His positis, necesse est, terra circulariter mota, omnia ex aere eidem, &c. Quod si hasce pilas aequales ponamus pondere, magnitudine, grauitate, & in concauo Sphaerae Lunaris posita libero descensui permittamus, si motum deorsum aequemus celeritate motus circum (quod tamen secus est, cum Pila A. &c.

---

Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum.
