Latin
228
Galileo, Systema cosmicum 228
Unproofread scanNot analysed yet
)elabentur minimùm (ut multum cedamus aduersariis) dies sex: quo tempore sexies circa terram, &c. SALV. Tu verò nimis bona fide retulisti hominis illius instantiam. Hinc ergo, Simplici, disces, quàm oporteat esse circumspectos, qui volunt aliis ea persuadere, quae nec ipsimet forte credunt. Nam non posse fieri videtur, quin animaduerterit autor ille, talem à se fingi circulum, cuius diameter (haec apud Mathematicos minus quàm tertiam circumferentiae partem constituit) plusquam duo decuplo sit maior circumferentiâ. Qui error multo plus quàm 36. esse ponit id, quod vno minus est. SAGR. Forsan istae mathematicae proportiones, quae verae sunt in abstracto, postea in concreto applicatae circulis physicis &elementaribus, non examussim ita respondent. Quanquam Doliz. rios existimo, de fundo dolii semidiametrum inuestigaturos, hac vt regula in abstracto Mathematicorum, vtut eiusmodi fundum res sit satis materialis &concreta. Excuset ergo Simplius autorem illum, ac dicat, an Physica tantopere differre posse videatur à Mathematica. STMP. Effugium hoc, ob nimiam discrepantiam, non videtur habere posse locum: nec scio, quid hîc dicam aliud, nisi quod quandoque bonus dormitet Homerus. Sed posito, Sagredi calculum esse veriorem, nec tempus descensus globi tres horas excedere: nihilotamen minus res mira videtur, globum tanto concaui Lunaris interuallo delapsum, habere naturalem instinctum, vt semper se supra idem terrae punctum teneat, cui in exordio descensûs imminebat, ac non potius interuallo longissimo à tergo relinquatur. SALV. Effectus huic seu mirabilis sit, seu non mirabilis, certe naturalis est &ordinarius, prout sunt res praecedentes. Nam si globus (per hypothesin autoris) dum in concauo Lunae morabatur; obtinuit motum circularem 24. horarum, vnâ cum terrae ceterisque sub concauo illo comprehensis; eadem illa virtus, quae ipsum conuoluebat ante descensum, perget etiam in ipso descensu conu luere. Ac tantum abest, vt globus, terrae motum non prosecutus, à tergo relinquatur, vt potius illum ipsum terrae motum anteuertere debeat, eò quod ed by Goog igitiz (quod appropinquando terrae, conuolutio illa continue fiat per circullos minores. vnde cum eadem quae in concauo velocitas in globo cadente maneat, debebat, vt dixi, terrae vertiginem anticipare.