# Systema cosmicum 229

Galileo, Systema cosmicum, 229. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/229
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/229

Sed si globus in concauo circulatione caruit, non est necesse, vt in descensu perpendiculariter isti puncto terrae semper immineat, quod in principio descensus sibi subiectum habebat. Neque Copernicus, aut quisquam asseclarum eius, hoc dicet. Sed Autor faciet, vt vides, instantiam, interrogando, SIMP. quonam à principio, interno ne vel externo, dependeat iste motus grauium leuiumque circularis. SALV. Inhaerendo problemati, de quo tractatur, aio, principium illud, quod globum in concauo Lunari adhuc haerentem, voluebat in orbem, idem quoque circulationem in eius descensu promouere. ceterum autoris arbitrio permitto, internum id faciat, aut externum, vt lubebit. SIMP. Autor probabit, nec internum esse posse, nec externum. SALV. Ego verò respondebo, globum in concauo non fuisse motum; & solutus ero necessitate declarandi, quomodo in descensu semper eidem puncto sit verticalis, cum ibi non sit constiturus. SIMP. Bene. Sed si grauia & leuia non possunt habere principium vel internum, vel externum, ad motum circularem; ergo neque Globus terrestris mouebitur circulariter: atque sic habemus quod volumus. Non hoc dixi, terram nec internum nec externum SALV. habere principium ad motum circularem: quin potius assero, nescire me, vtrum ex his duobus habeat. Iam ignorantia mea non habet eam vim, vt rem ipsam tollat. Sed si scit autor ille, quo principio moueantur in gyrum alia mundana corpora, quae motui citra controuersiam obnoxia sunt; asseuero, id quod facit moueri terram, idem illud esse quod Martem, quod louem, ipsamque, vt ille quidem credit, Sphaeram Stellatam ad motum impellit Quod si ille me certiorem fecerit, quaenam sit caussa mouens vnius è mobilibus istis, promitto me quoque dicturum, quid caussae, motum terrae cieat. vel potius, id ipsum faciam, dummodo prius ille me docere poterit, quae res, terrae partes dcorsum agat. SIMP. Non magis cognoscitur quid mouea grauia deor. sum, quàm quid moueat Stellas in gy rum: nec de caußis istis aliud quicquam scimus, nisi nomina à nobismet ipsis imposita. Virtus, pro iecta grauia in sublime rollens, non minus est naturalis ac grauitas. ea deorsum Gebems. SIMP. Caussa huius effectûs est notissima, nec est qui nesciat, grauitatem esse. SALV. Erras, Simplici. dicere debebas, quod nemo nesciat, caussam illam appellari Granitatem.

---

Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum.
