Latin
23
Galileo, Systema cosmicum 23
Unproofread scanNot analysed yet
SAGR. Summa cum voluptate percepi contemplationem illam tuam: ac nisi putarem, ista praecise supputarevelle, longum nimis operosumque, &forte difficilius esse quàm vt à me capi possit, non omitterem idipsum abs te contendere. SALV. Operatio certe prolixa est atque difficilis, &haud scio an inuentu satis mihi prompta. Reseruabimus igitur in aliam occasionem, &nunc reuertemur ad primum nostrum propositum, ea repetita parte, à qua digressi sumus. Si recte memini, fuimus in eo, vt ostenderemus, motum per lineam rectam non posse vllum vsum praestare in partibus Mundi bene dispositi: &dicere pergebamus, non idem accidere de motibus circularibus, in quibus is qui fit à mobili in seipsum, semper ipsum retinet in eodem loco: is verò, qui per circumferentiam circuli, circa centrum stabile &fixum, ipsum mobile circumagit, nec sui ipsius, nec vicinorum ordinem turbat. Nam talis motus primum est finitus &terminatus, imò fine terminoqu caret: cùm in circumferentia nullum detur punctum quodnon primu simul &vltimus sit circumgyrationis terminus. Deinde cum in assignata sibi circumferentia continuetur, quicquid &intra &extra il lam est, id alienis vsibus liberum relinquit, absque impedimento aut confusione vlla. Hic talis motus cùm id praestet, vt mobile semper &recedat à termino, &adeum redeat; primùm ipse solus esse potest vniformis: quandoquidem acceleratio motus fit in mobili, quando id fertur ad terminum inclinatione naturali desideratum retardatio autem accidit per repugnantiam, qua illudipsum aegre dis Et cùm in motu circulari cedit ac remouetur ab eodem termino. mobile semper discedat à termino naturali, eundemque semper re petat; in eo itaque repugnantia &inclinatio semper aequalem vim habent: à qua aequalitate prouenit nec accelerata nec retardata velocitas, hoc est, ipsius motûs vniformitas. Ex hac vniformitate ter minata sequi potest continuatio perpetua, reiterata semper circumgyratione, quae in linea interminata, &in motu continue retardato aut accelerato, naturaliter inueniri non potest: dico, naturaliter: quia motus rectus, si retardatur, violentus est, &proinde perpetuus esse non potest: sin acceleratur, necessariò peruenit ad terminum, si quem habet: &si nullum habet, etiam eò moueri non potest. Na tura enim non mouet eò, quò peruenire impossibile est.