Latin
236
Galileo, Systema cosmicum 236
Unproofread scanNot analysed yet
Mouentur ab Occidente in Orientem, parallelae ad Aequinoctialem, absque cessatione, prorsus eum in modum, quo tu Stellas fixas ab Oriente in Occidentem, parallelas ad Aequinoctia lem, absque cessatione moueri credis. SIMP. Quare, quò sunt altiores, celerius; quo humiliores, tardius? SALV. Nam in sphaera vel circulo, si circa suum centrum voluatur, partes remotiores describunt circulos maiores, &viciniores describunt eodem tempore minores. SIMP. Quare, quae Aequinoctiati propiores, in maiori; quaeremotiores, in minori circulo feruntur? SALV. Fit hoc ad imitationem sphaerae stellatae, in qua viciniores Aequinoctiali stellae mouentur in circulis maioribus quàm remotiores. SIMD. Quare Pila eadem sub Aequinoctiali tota circa centrum terrae. ambitu maximo, celeritate incredibili; sub Polo verò circa centrun proprium, gyro nullo, tarditate suprema volueretur? SALV. Ad imitationem Stellarum firmamenti, quae idem facerent, si motus diurnus iis competeret. SIMP. Quare eadem res, pila v. g. plumbea, si semel terram circuiuit, descripto circulo maximo, eandem vbique non circummigret secundùm circulum maximum, sed translata extra Aequinoctialem in circulis minoribus agetur? SALV. Idem enim facerent, imo iam fecerunt, ex doctrina Ptolemaei, nonnullae Stellae fixae, quae iam erant Aequinoctiali vicinissimae, circulosque maximos describebant: quos nunc, remota longius, minores describunt. SAGR. Magnum mihi viderer operae fecisse pretium, si pulchras res illas omnes memoria tenere potuissem. Velim, hunc mihi, Simplici, libellum commodes: nam in eo mare quoddam exoticarum exquisitissimarumque rerum esse reconditum oportet. SIMP. Eum tibi muneri dabo. SAGR. Noli facere: nec ego eo te priuabo. Sed anne finis interrogationibus impositus est? SIMP. Nondum. audi porro. Si latio circularis grauibus &leuibus est naturalis, qualis est ea quae fit secundum lineam rectam? Nam si naturalis, quomodo &is motus qui circum est, naturalis est, cum specie differat à recto? Si violentus, qui fit, vt mißile ignitum sursum euolans scintillosum caput sursum à terra, non autem circum volitatur, &c. SALV.