# Systema cosmicum 237

Galileo, Systema cosmicum, 237. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/237
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/237

Sexcenties iam dictum est, motum circularem esse naturalem totius & partium, dum in optima dispositione persistunt: tectum verò ad partes in ordinem, quo exciderant, reducendas pertinere. Quanquam rectius dixerimus, nec ordinatarum, nec ordine excidentium rerum dari motum rectum, sed mistum quendam, qui etiam mere circularis esse queat. Nobis verò mixti motus illius tantum vria pars visibilis & obseruabilis manet, nimirum rectus: cùm circularis, quippe nobis quoque participatus, omnino sit imperceptibilis. Atque hinc respondetur ad radios, qui mouentur & sursum & in gyrum: sed nos circularem eorum motum distinguere non possumus, vtpote quo nos ipsi quoque monemur. Sed autor iste mistionem hanc nunquam, credo, cepit, cum considenter pronunciet, radios rectâ sursum, non item in gyrum ferri. SIMP. Quare centrum sphaerae delapsae sub Aequatore spiram describit in eius plano: sub aliis parallelis spiram describit in cono? sub Polo descendit in axe lineam gyralem, decurrens in superficie cylindrica consignatam? SALV. Quia è lineis ductis à centro ad circumferentiam sphaerae (nam hae sunt, per quas grauia descendunt) illa quae terminatur in Aequinoctiali, designat circulum: istae vero quae terminantur in aliis parallelis, describunt superficies conicas: axis denique nihil aliud describit, sed in esse suo permanet. Quod si permittis, vt libere sententiam animi mei pronunciem, affirmo tibi, ex omnibus illis intetrogationibus me nihil penitus exsculpere vel eruere posse, quod contra terrae motum aliquid momenti conferat. Nam si quaeram ex isto autore (hoc ei concesso, quod terra non moueatur) quid de omnibus istis particularibus sit futurum, si terra moueretur, vt vult Copernicus; non dubito dicturum eum, secuturos omnes illos effectus, quos ipse nunc vt absurdos, aduersus terrae mobilitatem opponit: sic vt in illius hominis animo consequentiae necessariae reputentur absurdae. Sed quaeso, si quid aliud superest, expediamus nos ex hoc taedio. SIMP. In sequentibus Copernicum eiusque sectatores impugnat, asserentes, motum partium separatarum à suo toto, facere solùm ad eas toti suo restituendas: sed absolute naturale esse, vt moueantur Gg 3 ueatur circulariter ad vertiginem diurnam. Aduersus hos insta dicendo, quod secundum opinionem eorum, Si tota terra, vna cun aqua, in nihilum redigeretur, nulla grando aut pluuia è nube decideret, sa naturaliter tantum circumferretur, neque ignis vlliis, aut igneum ascen ret, cùm illorum non improbabili sententia ignis nullus sit supra. SALV.

---

Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum.
