# Systema cosmicum 238

Galileo, Systema cosmicum, 238. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/238
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/238

Prouidentia philosophi huius est admirabilis & summopere commendanda. Non enim contentus in illa inquirere quae stante naturae cursu possunt euenire, de istis etiam, quae absolute nunquam esse secutura scimus, sollicitam in antecessum curam gerit. Vt ergo pulchrae subtilitatis aliquid audiam, concedam ei, si terra & aqua in nihilum redigerentur, neque grandines, neque pluuias casuras amplius, nec materias igneas enisuras in sublime, sed moni circulari tantùm incessuras esse. Quid autem deinde futurum est: & quid opponet mihi philosophus ille? SIMP. Vis oppositionis haeret in verbis immediate sequentibus. en illa tibi. Quibus tamen experientia & ratio aduersatur. SALV. Iam verò ei cedam oportet, quem video, tantome compendio superiorem. ea est, Experientia, qua ego destituor. Nam in hunc vsque diem nunquam videre mihi contigit, globum terrestrem cum elemento aquae redactum ad nihilum, sic vt obseruare potuissem, quid in exiguo hoc intermundio faciat grando, quid aqua. Sed an ipsemet fortasse, docendi nostri gratia, quid fecerint indicat? Non facit. SIMP. SALV. Quantouis pretio redimerem alloquium illius hominis, vt interrogare mihi liceret, an aliquando globus hic euanuerit, atque ita commune grauitatis centrum, vt credibile est, secum abstulerit. in quo casu grando, opinor, & aqua, quasi stupidae stolidaeque, nubes intra, incertae quid facerent, haeserunt. Fieri quoque potest, vt attractae ab ingenti illo spatio vacuo, quod globi terrestris abitus reliquerat, omnem illum ambitum rarefecerint, ac inprimis aër, qui summe distrahibilis est, summaque velocitate concurrerint ad vacuum illud explendum. Forsan etiam corpora solida magis & materialia, vt aues, quarum plurimas isthicper aërem fuisse sparsas, probabile est, receperunt sese magis versus centrum illius magnae sphaerae vacuae, (quia rationi conuenit, substantiis sub minori mole plus materiae continentibus, assignari angustiora loca, & rarioribus ampliora) atque ibi fame denique perierunt, & in terram resoluta, nouum quendam globulum, cum exigua illa aqua in nubibus relista, constituerunt.

---

Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum.
