# Systema cosmicum 24

Galileo, Systema cosmicum, 24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/24

Ex his concludo, solum motum circularem posse naturaliter conuenire corpo tibus Motus circulares finiti, & terminati, partes Mundi non perturbant. In motu cir. culari, Oxuquodque circumferentiae punctum est principium & finis. Motus circularis solus eniformis. Motus circularis perperno concinuari potest. Motus rectus non potest naturaliter esse perpetuus. Motus rectus, corporibius naturalibus attributus, Gr ea perfecto ordii, cui et exciderint, restituat. Sola quies, & motus circularis, apti sunt ad conseruationem ordinis. Experimenta sensu capra, ratioci. nationibus humanis anteponenda. Sensum negans, eo primari meretur. Sensus ipse monstrat. graui. a moueri ad me dium, & leuit ad concauum. ribus naturalibus Vniversum integrantibus, & in optima dispositione constitutis: rectum autem, si plurimum largiamur, assignatum esse à natura corporibus & eorum partibus, quotiescunque extra loca sua in praua dispositione constituta esse, & proinde reductione ad statum naturalem per viam brevissi nam indigere deprehenduntur. Vnde satis rationabiliter concludi posse videtur, ad conseruandum perfectum inter Mundi partes ordinem esse necessarium, vt mobilia motu circulari tantùm ferantur: & si quae sunt, quae eo carent, illa necessariò esse immobilia: cum praeter quietem & motum circularem, nihil ad conseruationem ordinis aptum inueniatur. Et mihi sane permirum videtur, Aristotelem, qui tamen globum terrenum in centro Mundi collocatum, ibique immobiliter haerentem facit, non etiam dixisse, quod corporum naturalium alia sint mobilia per naturam, & alia immobilia; maxime cum Naturam motus & quietis principium esse iam ante definiverit. SIMP. Aristoteles, vt is qui perspicacissimo licet ingenio suo non tamen plus quàm par erat permitteret, eam tenuit in philosophando rationem, vt existimaret experientiam sensu nixam, anteponendam esse cuicunque ratiocinationi ingenii humani, ac diceret, eos qui sensum negarent, hanc mererspoenam, vt eodem sensu priuentur. Iam quis ita caecutit, vt non peruideat, partes Terrae & Aquae, quippe graues, moueri naturaliter deorsum, hoc est, versùs centrum Vniversi, quod natura ipsa motus recti deorsum facti finem ac terminum constituit: qui item non videat, Ignem & Aërem moueri sursum, rectà versus concauum Orbis Lunaris, tanquam ad motus sursum facti terminum naturalem? Quae cùm adeo manifeste cernamus, cumque certi simus, eandem esse rationem totius & partium, quid ni veram hanc propositionem ac marifestam esse diceremus, quod motus Terrae naturalis sit rectus ad medium; & ipsius Ignis, rectus à medio? SALV. Vigore ratiocinationis huiusce tuae, si, quoad eius fieri potest, plurimum tibi concedamus, hoc vnum euincere potes, quòd, quemadmodum partes Terrae auulsae à suo toto, hoc est, à loco suo naturali, hoc est, (nam id denique sequitur) ad prauam & inordinatam dispositionem reductae, ad locum suum vltro redeunt: sic etiam (concesso quod eadem sit ratio totius & partium) inferri possit, globum terrestrem, loco suo naturali, vi quadam excussum, eò rezed Hoc nimirum est, vti dixi, eò reuersurum esse per lineam rectam.

---

Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum.
