# Systema cosmicum 243

Galileo, Systema cosmicum, 243. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/243
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/243

Ergo si lapis ille aquilae volantis vnguibus excidisset, & per simplicem aërem inuisibilem descendisset, nec tu haberes aliud obiectum visibile & stabile, cum quo comparares illud, non posses aduertere motum lapidis? SIMP. Imo minus adhuc animaduerterem. nam ad videndum lapidem, dum altissimus est, oporteret aut erigere caput, aut submittere pro lapsu illius, & in summa, vel caput, vel oculos ita mo uere, vt motum lapidis subsequerentur. SALV. Nunc veram responsionem attulisti. Cognoscis ergo quietem illius lapidis, dum immoto prorsus oculo, semper eum ante te vides: moueri vero deprehendis, dum, ne eum ex oculis amittas, organum visus, hoc est, oculos mouere cogeris. Quotiescunque igitur irretortis oculis continue intueris obiectum aliquod 1 eodem aspectu, semper illud immobile iudicares. enSIMP. Credo, necessario hoc ita fieri. SALV. Iam mihi finge, te nauigantem, oculos in antennae caput habere defixos. anne putas, quod propter motum nauigii vel celerrimum necesse sit oculos quoque mouere, vt obuersum semper antenuae capiti visum teneas, eiusque motum subsequare? SIMF. Certus sum, nulla hic opus fore mutatione, non solum in visu, sed etiam si quò direxissem ictum sclopeti, quo tandemcunque motu nauigii, nihil haberem nec esse, iustae directionis obseruandae caussa vel pilum mutare. SALV. Atque hoc eò fit, quia motus quem nauis ipsi antennae confert, eundem & tibi confert oculoque tuo: nec oculum in caput antennae defixurus vel hilum inflectere debes, & per consequens antenna apparet immobilis. Nunc accommoda quae diximus, ad vertiginem terrae, & ad lapidem in summitate Turris haerentem, cuius quidem motum discernere non potes, cum circularis illa motiovisu subsequenda, beneficioterrae, tibi cum lapide sit communis, nec oculum propterea mouere conueniat. Sin autem insuperaccedit motus deorsum, qui lapidi peculiaris, nec tuus est quique cum circulari miscetur, tunc circularis, quippe lapidi oculoque comHh 2 Experimentum ostendens, motun communem esse imperce ptibilem. Consideratio subtilis quomodo Telescopium eadem facilitate, tam in Gertice quam pede nunis adhiberi poßit.

---

Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum.
