Latin
245
Galileo, Systema cosmicum 245
Unproofread scanNot analysed yet
Ego (nec enim abscondam errorem meum) eidem opinioni accessi: ac tum quidem aliud nihil regessi: postea vero, dicere non possim, quis me ceperit impetus, rem illam examinandi diligentius: ac tandem aduerti meam simplicitatem (excusabilem tamen) in admittendo pro vero id quod falsissimum est. Falsum enim aio, quod agitatio galeae maxima, respectu exiguae, quae in pede mali est, vsum Telescopii in obiectis scrutandis difficiliorem sit redditura. SALV. Ego stetissem à nautarum, atque etiam tuis à principio partibus. SIMP. Stetissem pariter &ego, atque etiamnum sto, nec credo vel seculi adhibita meditatione me rem aliter intellecturum SAGR. Ambobus igitur ego me praestabo magistrum. Vtar autem interrogandi methodo, vt quae &ad res dilucidandas percommoda est, &praeterea delectationem adfert eliciendo sententiam alicuius, vt scire se videat, quae nescire putabat. Ac initio suppono, nauigia, aut quicquid scrutari libet, satis esse remota, puta 4. 6. 10. aut 20. milliaribus. nam ad inuestiganda vicina, perspicillis nihil est opus: &per consequens, Telescopium in hac distantia 4. aut 6. milliarium, sat commode quodcunque nauigium, vel etiam maiorem machinam detegere potest. Iam quaero, quales in specie " numero sint motus à fluctuatione nauigii dependentes, qui galeae seu summitati mali accidunt. SALV. Fingamus, nauem ad Ortum ire. Principio, tran quillissimo mari nullus esset alius motus, nisi ille progressiuus: at ac cedente vndarum agitatione, motus orietur alius, qui partim proram ac puppim per vices eleuando deprimendoque praestabit, vt ga lea prorsum ac retrorsum inclinet: partim vacillante in latera nauigio, malum in dextram sinistramque nutare faciet. rursum alii fluctus nauim in gyrum impellent, &à directo in Orientem cursu modò versus Corum ventum, mox ad Euronotum deflectent: alii ab imo carinam succutientes, nauim absque deflexu sursum deorsum que mouebunt. In vniuersum autem hi motus ad duo genera re uocari posse videntur: vnus directionem Telescopii mutat per angulum: alter mutat eandem, per lineam, vt ita dicam, angulo non mutato, hoc est, vt tubus instrumenti semper sibi ipsi parallelus maneat. SAGR.