# Systema cosmicum 247

Galileo, Systema cosmicum, 247. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/247
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/247

Translatio ergo ad dextram aut ad sinistram, antrorsum aut retrorsum, sursum deorsumue, non praebet impedimentum sensibile in conspiciendis obiectis longinquis: at vero maximam alterationem anguli. Necessariò itaque fatendum est, vsum Telescopii in summitate mali quàm eius pede difficiliorem non esse, cum angulares mutationes vtrinque sint aequales. SALV. Quàm circumspecte eò descendendum est, vt propositionem aliquam affirmes aut neges? Iterum dico, si quis confidenterasserentem audiat, ob maiorem motum summi mali quàm pedis eius, vsum Tolescopii, supra quàm infra multo difficiliorem esse, neminem facile dissensurum. Et hinc velim excusare philosophos illos, qui ferunt impatienter, ac à se submouent concedere nolentes, pilam bombardicam, quam ipsi perspicue per rectam & perpendicularem lineam descendere vident, absolute hac ratione moueri, sed asseuerantes, moueri eam per arcum, & quidem vehementer inclinatum ac transuersalem. Verùm his missis, audiamus alias oppositiones, ab autore, quem praemanibus habemus, intentatas, Copernico. SIMP. Pergit autor ostendere; quod in doctrina Copernici oporteat negare sensus & sensationes maximas. cuiusmodi foret, si nos, qui leuissimae cuiuslibet aurae flatum sentimus, sentire non possemus impetum perpetui venti, tanta nos velocitate corripientis, vt per horam plusquam 2529. milliaribus transuolet. Tantum enim spatii, centrum terrae, motu annuo transmittit vnâ hora, percircumferentiam orbis magni, sicut ipsemet accurate supputat. Et quia, vt ipse dicit, ex Copernici sententiae, cum terra mouetur circumpositus aër, motus tamen eius, velocior licet ac rapidior celerrimo quocunque vento, à ubis non sentiretur, sed summa tum tranquillitas reputaretur, nisi alius utus accederet. Quid est verò decipi sensum, nisi haec esset deceptio? SALV. Aer semper nos eadem sui parte contingens, nos non ferit. Copernicanos oportei negare sensationes. Motus noster aut internus, aut externus esse potest. Or tamen a nobis non animaduertatur aut sentiatur. SALV.

---

Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum.
