# Systema cosmicum 249

Galileo, Systema cosmicum, 249. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/249
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/249

Et quidem id fieri posse, si sit externum principium, experimentum nauigii plusquam abunde dubitationem omnem submouet: plusquam abunde, dico, quia cum singulis horis aut impellere nauem, aut sistere queamus, & magna cum accuratione obseruare, an ex aliqua diuersitate, quae sensu tactûs sit perceptibilis, ars illa disci possit animaduertendi, an nauis moueatur nec ne; cumque in hunc vsque diem ista scientia nondum sit inuenta; quid ergo mirum est, si idipsum accidens incognitum quoque nobis est in ipsa terra, quę nos perpetuo fortasse circumtulit, vt nunquam quietem eius experiri licuerit? Saepissime, Simplici, nisi fal lor, Patauio, secundo flumine descendisti: nec, si vera fateri libet, inquam tamen in te sensisti participationem illius motûs, nisi nau aut ad arenam obhaerente, aut in obicem aliquem impingente, tu ceterique vectores cum periculo praecipites dati fuistis. Opus esset, vt globus terrenus in obstaculum aliquod, à quo sufflaminaretur, incurreret: iuro tibi, tum demum animaduersurum te eum, qui in te residet, impetum, à quo versùm stellas excutereris. Verum quidem est, quod alio quoque sensu, sed cum ratiocinatione iuncto, possis nauigii motum deprehendere, visu nimirum, dum arbores & paedificia in campo posita contueris; quae cùm sint à naui separata, moueri videntur in contrarium. Si per eius generis experimen tum, de terrae mobilitate persuaderi te sineres, iuberem intueri side ra, quae propter eandem caussam apparent tibi quasi contrario motu ferantur. Si quis deinde miraretur, nos hoc principium, siquidem internum nobis esset, non sentire tamen, is parum conuenientia rationi cogitaret. Nam si tale quid non sentimus, quod nobis extrinsecus accedit, & quod frequenter à nobis discedit; ecqua ratione senfitemus illud, si imutabiliter in nobis & continue resideret? Iam eocequid aliud in hoc argumento. SIMP. Ecce hanc exclamatiunculam. Ex hac itaque opinione necesse est diffidere nostris sensibus, vt penitus fallacibus, vel stupidis, in sensilibus etiam coniunctißimis diiudicandis. Quam ergo veritatem sperare possumus à facultate adeo fallaci ortum trahentem? SALV. Ego vero hinc vtiliora multo tutioraque praecepta deducere vellem, ac docere, vt maiori nos circumspectione, & minori confidentia geramus in amplectendis iis, quae primo nobis occursu à sensibus, qui facile nos decipere possunt, repraesentantur. Et sane velim, vt autor ille non tam anxie laboraret in erudiendis nobis, quo pacto debeamus sensu comprehendere, motum istum grauium descendentium esse rectum simplicem, & non ex alio genere; nec aegre ferret, aut exclamaret, quod rem adeo claram, manifestim ac obuiam in dubium vocemus. Nam hac rati ne suo se proditindicio, quasi credat, eos, qui motum illum circularem potius quar rectum asserunt, opinari, quod ipso sensu deprehendatur; illum lapidem circulari motu ferri, sic vt illorum sensum potius quàm ratiocinationem prouocet, ad hunc dilucidandum effectum.

---

Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum.
