Latin
253.1 to 253.4
Galileo, Systema cosmicum 253.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
tur, ut capita mobilium aßium sini rotunda, &motus animalium omnes cirenlares. Quod natura in rebus necessariis nec deficiat, nec abundet. Atque hoc manifestum est rimatoribus naturae, praecipue animalium, quaes cùm multis motibus moueri debeant, à natura multis fuerunt in structa flexuris, &concinne motus instrumenta illis adiuncta, vt i genibus, in lateribus, ad incessum animalium, &cubitum, pro arbi trio ipsorum. Insuper in homine multas cubito manuique flexiones, multas iuncturas, ad varios exercendos motus attribuit. Quibus è rebus hoc argumentum aduersus triplicem terrae motum depromitur. Corpus vnum &continuum, aut sine flexura iuncturaue vlla, diuersos motus exercere potest, aut non potest. Si sine iis potest; ergo natura frustra flexuras in animalibus condidit, id quod cum axiomate pugnat: sed si sine iisdem non potest; ergo terra corpus vnum, &continuum, atque adeo priuatum flexuris &internodiis, non potest sua natura moueri pluribus motibus. Vides nunc, quàm argute responsioni tuae, quam quasi praeuidisse videtur, occurrat. SALV. Serio ne hoc dicis, an me ludos facis? SIMP. Ex animi mei sententia loquor. SALV. Necesse igitur est, in manu tibi positum id felicitatis, vt illius philosophi defensionem suscipere possis aduersus aliam quandam instantiam ipsi obiectam. In ipsius ergo nunc absentis gratiam, quaeso, mihi responde. Ac initio quidem vt verum admittis, naturam ideo tribuisse animalibus articulos, flexuras, &internodia, vt multas diuersasque motiones edere possint. Ego vero propositionem hanc tibi nego, atque ideo flexiones esse factas assero, vt animal mouere possit vnam pluresue partes suas, reliquo immobili manente: &affirmo, quod ad species ac differentias motionum, illas vnius esse generis, hoc est, omnes circulares. Atque hac de caussa vides, omnia capita mobilium ossium esse conuexa, aut concaua, nonnulla quoque sphaerica, nimirum illa, quae quaquauersum sese mouere debent, vt in acetabulo scapulae facit brachium signiferi, vexillum rotantis; aut accipitrarii, falconem escam reuocantis. Atque talis est flexura cubiti, in qua circumagitur manus terebrâ quid perforantis. Sunt etiam aliqua circularia versus vnam partem, &quasi cylindrica, quae seruiunt membris vno sese modo flectentibus, vt partes digitorum, alia super aliam, &c. Sed vt specialiorem inductionem omittamus, hoc vnum rei veritatem in genere demonstrat, quòd in corpore solido quod mouetur, cum vnum extremorum eius non mutat locum, motus non nisi circularis esse possit.