# Systema cosmicum 253.9

Galileo, Systema cosmicum, 253.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/253.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/253.9

Interea mihi videtur, quod vnum ra motuum lidum principium plures in globo terreno motus producere possit, caussa esse li 3 potest. yGoogle ea ipsa ratione, qua, sicut ante dixi, vnicum principium, mediantibus variis instrumentis, producit motus multiplices & diuersos in animalibus. Neque vero articulatione hic opus est, cum motiones totius, & non aliquarum partium esse debeant: & quandoquidem eae circulares vt sint oportet, simplex figura sphaerica, si quae alia, pulcherrima est articulatio. SIMP. Si maxime largi simus, hoc solum tibi concedemus, id accidere posse in vnica motione: sed in tribus diuersis, meo quidem & autoris illius iudicio, fuerit hoc impossibile; sicut idem, instantiam suam continuando firmandoque scribere pergit.

---

Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum.
