Latin
257
Galileo, Systema cosmicum 257
Unproofread scanNot analysed yet
peragrat, &multò breuiori tempore secundùm AequinoIctialem in seipsum conuoluitur, vt ex apparitione &occultatione Ecollateralium eius globorum est manifestum: similia illis, per quae Solem vno anno Eclipticam percurrere, ac vno mense citius in seipsum, Aequinoctiali parallelum reuolui (maculae Solares ipsi sensui fidem rei faciunt) ipsemet absque scrupulo concedit: similia denique illis, per quae Medicea sydera Zodiacum annis 12. conficiunt, &interea circulis minimis, temporibus breuissimis circa louem voluuntur. SIMP. Autor ille tibi negabit haec omnia, &visum, Telescopii crystallo deceptum caussabitur. SALV. Ille vero nimium sibi concedi postulat. Nam à nobis requirit vt credamus, oculum simplicem non posse decipi in diiudicando motu recto grauium descendentium: &ipse tamen hi interim affirmat, oculum eum, cuius facultas est reddita perfectior, impac trigesies auctior, in percipiendis aliis istis motibus aberrare. Diceimus igitur, terram pluralitatem motuum participare, simili aut forto: tassis eadem ratione, qua magnes mouetur deorsum quatenus grauis, &aliis duobus motibus circularibus, vno Horizontali, altero Sed quod est amplius, indica Simpliverticali sub Meridiano. ci, quaenam putas hunc autorem iudicaturum esse magis inter sese diuersa, motum rectum &circularem, an vero motum &quietem? SIMP. Motum &quietem vtique. Quod inde manifestum est, quia motus circularis non est contrarius recto, secundum Aristotelem, adeo quidem vt eos misceri posse concedat, id quod in motu &quiete fieri nullo modo potest. SAGR. Ergo propositio minus improbabilis est, in vnc corpore naturali duo principia interna statuere, vnum ad motum rectum, &alterum ad circularem, quàm duo itidem interna, vnum ad motum, &alterum ad quietem. Porro de naturali terrae partium inclinatione redeundi ad suum totum, à quo forte per violentiam auulsae sunt, vnâ concordant vtraeque Hypotheses, ac solummodo dissentiunt in operatione totius, dum altera vult, quod id per inter num principium quiescat immobile: altera verò motum ei circu sarem assignat. Sed per tuam &illius philosophi concessionem, duo igitia Magis discrepat motus à quiete, quàm motus rectus a circulari. Probabilius attribuuntur terrae duo principra in ernat ad motum rectum &circularem. quàm duo id motum &quietem. Motus partium terrae.