# Systema cosmicum 257

Galileo, Systema cosmicum, 257. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/257
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/257

peragrat, & multò breuiori tempore secundùm AequinoIctialem in seipsum conuoluitur, vt ex apparitione & occultatione Ecollateralium eius globorum est manifestum: similia illis, per quae Solem vno anno Eclipticam percurrere, ac vno mense citius in seipsum, Aequinoctiali parallelum reuolui (maculae Solares ipsi sensui fidem rei faciunt) ipsemet absque scrupulo concedit: similia denique illis, per quae Medicea sydera Zodiacum annis 12. conficiunt, & interea circulis minimis, temporibus breuissimis circa louem voluuntur. SIMP. Autor ille tibi negabit haec omnia, & visum, Telescopii crystallo deceptum caussabitur. SALV. Ille vero nimium sibi concedi postulat. Nam à nobis requirit vt credamus, oculum simplicem non posse decipi in diiudicando motu recto grauium descendentium: & ipse tamen hi interim affirmat, oculum eum, cuius facultas est reddita perfectior, impac trigesies auctior, in percipiendis aliis istis motibus aberrare. Diceimus igitur, terram pluralitatem motuum participare, simili aut forto: tassis eadem ratione, qua magnes mouetur deorsum quatenus grauis, & aliis duobus motibus circularibus, vno Horizontali, altero Sed quod est amplius, indica Simpliverticali sub Meridiano. ci, quaenam putas hunc autorem iudicaturum esse magis inter sese diuersa, motum rectum & circularem, an vero motum & quietem? SIMP. Motum & quietem vtique. Quod inde manifestum est, quia motus circularis non est contrarius recto, secundum Aristotelem, adeo quidem vt eos misceri posse concedat, id quod in motu & quiete fieri nullo modo potest. SAGR. Ergo propositio minus improbabilis est, in vnc corpore naturali duo principia interna statuere, vnum ad motum rectum, & alterum ad circularem, quàm duo itidem interna, vnum ad motum, & alterum ad quietem. Porro de naturali terrae partium inclinatione redeundi ad suum totum, à quo forte per violentiam auulsae sunt, vnâ concordant vtraeque Hypotheses, ac solummodo dissentiunt in operatione totius, dum altera vult, quod id per inter num principium quiescat immobile: altera verò motum ei circu sarem assignat. Sed per tuam & illius philosophi concessionem, duo igitia Magis discrepat motus à quiete, quàm motus rectus a circulari. Probabilius attribuuntur terrae duo principra in ernat ad motum rectum & circularem. quàm duo id motum & quietem. Motus partium terrae.

---

Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum.
