# Systema cosmicum 259.1-4

Galileo, Systema cosmicum, 259.1 to 259.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/259.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/259.1

redeuntium ad suum totum, potest esse circularis. Diuersitas motuum confert ad cognoscendam diuersitatem niaturarum. Natura res ipsas primi suo modo fecit: post in tellectum hominum, iis percipiendis idoneum candidit. Copernicus easdem operationes diuersis natu ris per errorem aßignat. duo principia, vnum ad motum, & alterum ad quietem, sunt in compatibilia simul, prout etiam incompatibiles sunt eorum esse ctus: sed id non iam accidit in duobus motibus, recto & circula qui nullam habent inter se repugnantiam. SALV. Hoc amplius adde, maxime probabile esse, quod motio partis à terra separatae, & ad suum totum rediturae, sit ipsa quoque circularis, vt iam declaratum est. Ita vt omnibus modis, quantum ad praesentem casum attinet, mobilitas quiete sit acceptabilior. Iam persequere, Simplici, quae restant. SIMP. Robur addit autor instantiae suae, producendo aliud absurdum, quod scilicet eaedem motiones naturis summe diuersis conueniant. Iam autem experientia docet, operationes & motus diuersarum naturarum esse diuersos: idque ratio confirmat. aliâs i enim nulla daretur via cognoscendi distinguendique naturas, nisi illae motus & operationes suas haberent, per quas ad earum substantiae cognitionem deduceremur. SAGR. Obseruaui bis ter in discursibus illius autoris, quod ad probandum, hoc ita vel ita sese habere, talem loquendi modum adhibere soleat: rem illo & illo modo intellectum nostro conformem esse: vel, nullum aliâs nos aditum habituros ad cognitionem huius illiusue rei: vel, Criterium philosophiae subuersum iri. Quasi vero natura cerebrum primò tribuisset hominibus, & postea demum omnia disposuisset pro capacitate intellectûs eorum. Atqui potius crediderim, Naturam res ipsas primum arbitratu suo condidisse: post indidisse hominibus intellectum, qui ad quantulamcunque partem secretorum eius, non nisi magno tamen labore percipiendam, habilis esset, SALV. Eadem est & mea sententia. Verùm indica, Simplici, quaenam sunt istae naturae diuersae, quibus Copernicus contra experientiam & rationem, motus & operationes easdem assignat? SIMP. Ecce tibi illas. Aqua & Aer (quae vtique diuersae sunt à terraenaturae) & res omnes in iis elementiis inuesitae, habebunt omnes vnâ tres illas motiones, quas Copernicus esse fingit in globo terrestri.

---

Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum.
