Latin
259.5 to 259.8
Galileo, Systema cosmicum 259.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Et pergit hoc demonstrare Geometricè, quod scilicet ex doctrina Copernici necessario sequatur, nubem in aëre suspensam, ac diutissime capiti sine loci mutatione imminentem, habere omnes tres illas motiones cum globo terrestri communes Demonstratio ibi extat: potes per te legere: non possum enim referre memoriter. SALV. Non placet eam legere: quin existimo, superflue ipositam, &à nemine Copernicano negandam. Itaque demonstratione concessa, de instantia loquamur, quae mihi videtur exiguam habere vim aliquid concludendi contra Copernicanam hypothesin, eò quod nihil derogetur illis motibus &illis operationibus, per quas venitur in cognitionem naturarum &c. Responde mihi, quaeso, Simplici: Num accidentia illa, in quibus aliquae res exactissime conueniunt, nobis inseruire possunt ad earundem rerum cognoscendas diuersas naturas? Ex accidenSIMP. Non domine: imò plane contrarium est verum. tibus comi Nam ab identitate operationum &accidentium, non nisi ad idenmunibus titatem naturarum argumentari possumus. non possunt SALV. Proinde diuersas naturas aquae, terrae, aëris, alia cognosci naturae diuerrumque rerum his elementis contentarum, non arguis ex illis ope rationibus, in quibus omnia haec elementa, &eorum annexa con-sa. ueniunt, sed ex operationibus aliis. Est ne ita SIMP. Ita reuera. SALV. Ergo is, qui relinqueret in elementis omnes illos motus, operationes, &alia accidentia, quibus eorum naturae distinguuntur, nos non priuaret facultate cognitionis ipsorum acquirendae, etiamsi postea remoueret illam operationem, in qua iunctim omnia conueniunt, &quae proinde nihil facit ad distinctionem talium naturarum. SIMP. Optime, credo, ratiocinaris. SALV. Sed terram, aquam &aërem, aequaliter à natura fuisse constituta immobilia circa centrum, nonne &tua, &Aristotelis, &Ptolemaei, &qui hos sectantur omnium est sententia? SIMP. Est recepta, ceu veritas irrefragabilis. SALV. Igitur ex ista communi naturali conditione quiescendi circa centrum, non sumuntur argumenta de diuersis naturis illorum elementorum &rerum elementarium: sed oportet ex aliis qualitatibus non communibus, earum notitiam parare. Proinde qui adimeret elementis tantummodo quietem illam communem, &interim iis relinqueret omnes alias operationes, is nullo modo viam cognoscendi essentias eorum interciperet.