# Systema cosmicum 261.4-8

Galileo, Systema cosmicum, 261.4 to 261.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/261.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/261.4

Et cum aeterna quies, perpetuusque motus, diuersissima sint accidentia; manifestum est, oportere corpori semper mobili diuersissimam esse naturam à natura corporis semper stabilis. Dum ergo de motu & quiete dubii fumus, ergo tentemus, an subsidio alterius alicuius affectionis insignioris Goc gnioris inuestigare queamus, terra ne, an verò Sol & stellae fixae, magis cum corporibus hauddubie mobilibus conueniant. Sed ecce naturam opportune desiderio nostro subscribentem. ea subministrat nobis duas affectiones insignes, nec minus quàm motus & quies, inter sese diuersas: quae sunt, Lux & Tenebrae, seu esse natura splendidissimum, & esse obscurum ac omni luce priuatum. Itaque corpora interno & externo splendore decorata, à corporibus omni luce destitutis diuersissimam habent essentiam. Luce terra priuatur: splendidissimus per se Sol est, nec minus stellae fixae. Sex planetae mobiles in vniuersum luce carent, vt & terra. Eorum igitur essentia cum terra conuenit, & à Sole stellisque fixis discrepant. Mobilis igitur est terra: immobilis, Sol, & sphaera stellata. SIMP. Verum autor non concedet, sex planetas esse tenebrosos, & huic negationi tenaciter inhaerebit: vel etiam conformitatem naturae magnam inter sex planetas & Solem stellasque fixas, & rursum inaequalitatem inter istas ac terram, demonstrabit ex Imo iam occurrit aliis quàm renebrarum ac lucis affectionibus. mihi, in instantia quinta, quae sequitur, expressam esse summam disparitatem inter terram & corpora caelestia, cum scribit: Ex Hypochesi Copernicana magnam confusionem ac turbationem oritu Nam inter corram in Systemate Vniuersi, & inter partes eius. pora caelestia immutabilia & incorruptibilia secundum Aristotelem, Tychonem aliosque, inter corpora inquam tam nobilia iudi cio omnium, ipsiusque Copernici, affirmantis, ea esse ordinata & optima constitutione disposita, omnemque virtutis inconstantiam inde remouentis; addo etiam inter corpora tam pura, scilicet Venerem & Martem, collocabitur sentina omnium materiarum corruptibilium, cuiusmodi est terra, aqua, aër, & omnia mixta. quanto praestantior distributio, naturaeque conuenientior est ea, quam Deus ipse fuit architectatus, segregando pura ab impuris, mortalia ab immortalibus, vt aliae scholae docent, quae tradunt, impuras & caducas illas materias angusto concauo Lunaris Orbis esse conclusas; supra quas non interrupta serie res postea caelestes panduntur. SALV. Verum est sane, quod Copernicanum Systema perturbationem immittat in Vniuersum Aristotelis: sed nos tractaQuod deinde disparitamus de Vniuerso nostro vero & reali. tem Paralogismus ab Antirychonis autore commissus. Stulte terra Caelo excludi Cidetur.

---

Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum.
