# Systema cosmicum 262

Galileo, Systema cosmicum, 262. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/262
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/262

Argumentum sumptum ab animali bus, quae quiete indigent, et si motus eorum sit naturalis. tem essentiae inter terram & corpora Caelestia, autor iste vult infer re ab horum incorruptibilitate, & illorum corruptibilitate, secundum doctrinam Aristotelis, & ex ea disparitate motum Soli fixisque immobilitatem terrae adserere; Paralogismum committit, supponendo id quod est in quaestione. Nam Aristoteles incorruptibilitatem corporum Caelestium infert ex motu, de quo disputatur, illorum ne sit, an verò terrae. De vanitate postea rhetoricarum istarum illationum satis superque dictum est. Quid enim insulsum est magis, quàm asserere, terram & elementa relegata & separata esse à sphaeris Caelestibus, & exilii quasi caussa deportata in Orbem Lunarem? Quid enim? annon Orbis Lunaris, sphaerarum Caelestium est vna, & consentientibus illis, in medio reliquarum omnium comprehensa? Ea vera noua ratio est separandi pura ab impuris, morbida à sanis, & in ipso corde ipsoque meditullio ciuitatis, extruendi valetudinarium, quod mea quidem opinione ad latus extremumque ciuitatis angulum reiici conueniebat. Copernidis admiratur dispositionem partium Vniuersi, quod Deus magnam hanc lampadem constituerit, vt summum splendorem per totum templum in ipsius centro, non ex aliquo latere diffunderet. Ceterum quod globus terrestris Venerem inter & Martem locetur, ea de re mox tractabimus: ac ipse tu in gratiam illius autoris periculum facies, an Terram isthunc exturbare queas. Sed quaeso, ne demonstrationum soliditati flosculos illos rhetoricos intexamus, & eos oratoribus, vel poëtis potius committamus, qui vilissima quaeque, nec raro perniciosa, lenocinio verborum exornare solent. Et si quid aliud restat, quantocyus nos expediamus. SIMP. Restat sextum & vltimum argumentum, in quo vt rem valde vero absimilem ponit, quod corpus corruptibile & dissipabile possit moueri motu perpetuo & regulari. Idque confirmat exemplo animalium, quae licet naturali sibi motu moueantur, lassescunt tamen, & quiete ad vires recuperandas indigent. Sed quid negotii est huic motui cum illo terrae, qui respectu motûs animalis immensus est? Adde quod terra triplici motu distrahitur, & in partes diuersas abit. Quis ergo talia, nisi iuratus eorum defensor, asse rere sustineat? Neque vero valet in hoc casu, quod Copernicus ad ducit; cum hic motus sit terrae naturalis, nec violentus, eum effectus quoque motui violento contrarios operari: ac illas quidem res facil igitiz facile dissolui, nec diu subsistere posse, quibus impetus ac vis admouetur: eas verò, quae naturâ fiunt, in optima dispositione sua conseruari. Non, inquam, valet haec responsio, & à nostra prosternitur.

---

Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum.
