# Systema cosmicum 263

Galileo, Systema cosmicum, 263. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/263
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/263

Est enim animal vtique corpus naturale, nec arte fabricatum, eiusque motio naturalis est, quippe ab anima, hoc est, in trinseco principio mananis: violentus autem ille motus est, cuius principium extra est, & ad quem res mota nihil confert. nihilominus animal longo tempore motum suum continuans, defatigatur, atque etiam pertinaciter instans moritur. Vides ergo, vt in ipsa natura, vndequaque vestigia Copernicanae hypothesi aduersantia, nuspiam autem fauentia Et ne partes amplius oppositoris illius obeam, audi sese offerant. quid ipsemet adducat aduersus Keplerum (cum quo disputat) in illo argumento, vbi Keplerus oppugnat eos, quibus inconueniens, imo impossibile videtur, in immensum augeri sphaeram stellatam, prout hypothesis Copernicana requirit. Instat ergo Keplerus dicendo. Difficilius est, accidens praeter modulum subiecti intendere, quàm subiectum sine accidente augere. Copernicus ergo verisimilius facit, qui auget Orbem Stellarum fixarum absque motu, quàm Ptolemaeus, qui auget motum fixarum immensa velocitate. Quam instantiam soluit autor, miratus, adeo decipi Keplerum affirmando, quod in hypothesi Ptolemaica motus interidatur praeter modulum subiecti. Nam ipsi secus videtur, scilicet non intendi motum amplius quàm modulo conuenit, & pro intensione moduli, motûs quoque velocitatem intendi. Hoc probaturus, molam fingit, quae 24. horis semel reuoluitur; qui quidem motus appellabitur tardissimus: at producta semidiametro vsque ad distantiam Solis, extremitas eius velocitatem Solis aequabit: si prolongetur adusque sphaeram stellatam, fixarum quoque velocitatem aequabit, vtut in circumferentia molae tardissime incedat. Hanc molae considerationem applicando nunc ad sphaeram stellatam, in eius semidiametro, quà centro vicinior est, quanta est molae semidiameter, accipiamus punctum. idem ille motus, qui in sphaera stellata velocissimus est, erit in illo puncto tardissimus. Sed nimirum corporis magnitudo facit, vt è tardissimo velocissimus euadat, etiamsi pergat esse idem. Atque ita velocitas crescit non praeter modulum subiecti, sed potius secundùm illum eiusque magnitudinem, multo sequius quàm Keplerus existimat. SALV. Non persuadeo mihi, autorem illum exili adeò & abiecto Explicatio quid Kepler. dictum sibi Gelit, eiusque defensio. Magnitudo & paruitas corporis faciunt diuer sitatem in motu, sed non in quicte. Ordo natura postulat, Si orbes minores breuiori tempore, & maiores temporibus longioribus circumuolnan tur.

---

Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum.
