Latin
264
Galileo, Systema cosmicum 264
Unproofread scanNot analysed yet
abiecto ingenio praeditum putasse Keplerum, vt non intellexerit, altissimum terminum lineae à centro ad orbem stellatum vsque ductae moueri velocius, quàm punctum eiusdem lineae à centro non plus duobus cubitis distante. Proinde necesse est, vt assequatur &capiat, hanc mentem &intentionem Keplero fuisse, vt diceret, minus absurdum esse, corpus immobile in immensum augere, quàm im mensam velocitatem attribuere corpori vastissimo, respiciendo modulum, hoc est, normam &exemplum aliorum corporum naturalium, in quibus videmus, augescente distantia à centro, velocitatem imminui, hoc est, periodos circulationum ipsorum, longiori tempore absolui. In quiete veròquae capax augmenti vel decrementi non est, magnitudo vel paruitas corporis vllam diuersitatem non efficit. Vt ergo responsio autoris, argumentum Kepleri ex opposito feriat; est necesse, vt autor ille statuat, principio mouenti perinde esse, minimum ne an immensum corpus intra idem tempus moueat, cum augmentum velocitatis statim trahatur in consequentiam auctae molis. Sed hoc postea pugnat cum regulis architectonicis ipsius naturae, quae in modulo minorum sphaerarum hoc obseruat, (quemadmodum videmus in planetis, &maxime sensibiliter in syderibus Mediceis) vt orbes minores minoribus quoque temporibus circumagat. Vnde tempus reuolutionis Saturni longius est omnibus temporibus minorum aliarum sphaerarum, vtpote quod 30. annis absoluitur. Iam ab hac ad valde maiorem aliam transire sphaeram, eiusque reuolutionem 24. tantùm horis determinare, id verò non ab re quis dixerit extra moduli regulas euagari. Itaque si responsionem autoris attente consideremus, ea non tam contra mentem &sensum argumenti dirigitur, quàm contra explicationem &modum loquendi. Quae res autorem ipsum arguit iniuriae, qui negare non potest, ex arte se dissimulasse intelligentiam verborum Kepleri, quo crassae nimis ignorantiae reum ipsum ageret. Verùm hominis impostura stoliditatis adeo manifesta fuit, vt de opi nione doctrinae, quam Keplerus hominum litteratorum animis im pressit, nec minimum detrahere potuerit. Quod attinet de ind instantiam contra motum terrae perpetuum, ex eo depromptan quod impossibile sit, vt eum absque fatigatione continuet: cum et iam animalia, quae non minus naturaliter &ab interno principi mouentur, lassitudinem sentiant, &ad membrorum relaxatione quiete indigeant, &c. SAGR.