Latin
TERTII
Galileo, Systema cosmicum 275
Unproofread scanNot analysed yet
Cumque situs stellae nouae, de qua sermo nobis est, versus Septentrionem, nec à Polo longe remotus fuerit, ita vt nunquam Septentrionalibus nobis occideret, in expedito fuit, instrumentis Astronomicis meridianas eius altitudines, tam minimas sub Polo, quàm maximas supra Polum accipere: quae altitudines si essent obseruatae diuersis terrae locis, vatle à Septentrione distantibus, hoc est, quoad altitudinem Polarem inter se differentibus, ex earum inter se comparatione, de stellae distantia poterant argumenta peti. Si enim ea extitisset in firmamento, inter stellas fixas alias; altitudines eius meridianae, diuersis Poli eleuationibus acceptae, easdem inter se differentias habuissent, quae ipsarum eleuationum est. Exempli caussa, si eleuatio stellae supra Horizontem erat 30. graduum, accepta in loco, vbi altitudo Polaris erat v. g graduum 45. oportebat eleuationem eiusdem stellae crescere 4. aut 5. gradibus, in regionibus Septentrionalioribus, in quibus Polus esset iisdem 4. aut 5. gradibus elatior. Si vero distantia stellae à terra, respectu Firmamenti, satis esset exigua altitudines eius meridianas, ad Septentrionem accedentibus nobis, oporteret notabiliter plus increscere quàm altitudines Polares. Atque ex hoc incre mento maiore, siue excessu incrementi eleuationis stellae, supra incrementum altitudinis Polaris (differentiam Parallaxeos appellant) expedite, methodo clara certaque, supputatur distantia stellae à centro terrae. Iam autor ille sumit obseruationes factas à 13. Astronomis, in diuersis eleuationibus Poli, &conferendo particulam illarum arbitratu suo, rationem subducit ex collationibus duodecim, altitudinem stellae nouae semper fuisse sub Luna: sed hoc consequitur ille promittendo sibi tam crassam inscitiam omnium eorum, quorum quorum in manus incidere liber suus posset, vt reuera mihi nausem excitarit.