# Systema cosmicum 277

Galileo, Systema cosmicum, TERTII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/277
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/277

ideo credibile est ab autore selectas, quod eas confirmando suo proposito maxime fauere putaret. SAGR. Sed scire velim, an inter alias tot indagines praetermissas ab autore, sint etiam aliquae, proposito ipsius aduersae, hoc est, è quarum calculo, stellam nouam supra Lunam extitisse colligereitur. Qua de re, primo quidem intuitu, non ab re dubitari posset, cum videam, productas illas inter sese tantopere differre, vt longitudo stellae nouae à terra, quater, sexies, decies, centies, millies, & millies quingenties vna superet alteram. Vnde suspicari procliue est, inter non supputatas aliquam fuisse aduersae parti fauentem. Quod tantò credo libentius, quanto minus mihi persuadeo, Astronomos illos obseruatores intelligentia & vsu caruisse computationum istarum, quas inter abstrusissima esse non opinor. Et esset profecto plus quàm mirum, quod, cum in solis istis 12. indaginibus inuentae sint, quae stellam paucis milliaribus à terra remouent, & rursum aliae, quae minimo interuallo eandem infra Lunam deprimunt, nulla tamen inueniatur, quae in gratiam aduersae partis minimùm 12. cubitis eam supra Lunae orbem extollat. Id vero magis adhuc absurdum est, omnes illos Astronomos adeo fuisse caecos, vt tam apertam fallaciam nec vnam aduerterint. SALV. Iam aures arrige, non sine ingenti admiratione cogniturus, quantam & propriae autoritatis, & alienae stultitiae fiduciam iniiciat prurigo contradicendi, aliisque se sapientiorem ostentandi cupiditas. Inter indagines omissas ab autore, tales inueniuntur, quae stellam nouam, non modo supra Lunam, sed supra ipsas adeo stellas fixas euehunt. Atque hae numero non paucae sunt, sed maiorem partem constituunt, prout videbis hac altera pagina, vbi eas annumero. SAOR. Quid vero de his dicit autor? an forte non considerauit? SALV. Imo nimis quàm considerauit: sed ait, obseruationes, quarum calculus stellam infinito interuallo distantem facit, esse vitiosas, nec inter se combinari posse. SIMP. Hoc verò debile mihi videtur effugium. Posse enim aduersarius aequali ratione dicere, vitiosas obseruationes illu per quas autor stellam detrahit in regionem elementarem. SALV.

---

Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum.
