Latin
TERTII
Galileo, Systema cosmicum 279
Unproofread scanNot analysed yet
ixistimo, hoc quoque acapere, cum stella B. sit humilior quàm C. angulum qui constituiur à radiis visiuis, egressis ex A. &E. &concurrentibus in C. hoc est, angulum ACE. acutiorem esse angulo in B. constituto à radiis AB. EB. SIMP. Ad sensum hoc est conspicuum. SALV. Praeterea cum terra minima sit, &quasi insensibisis respectu firmamenti, cumque ex consequenti spatium AE. in terra peragratum, sit breuissimum in comparatione immensae longitudinis linearum EG. EF. è terra vsque ad firmamentum; hinc illud etiam intelligis, posse stellam C. exaltari, &à terra remoueri tanto interuallo, vt angulus in ipsa constitutus à radiis, qui ex iisdem punctis A. E. exeunt, fieret acutissimus, &quasi absolute insensibilis, atque adeo millus. SIMP. Hoc itidem intelligo perfecte. SALV. Iam, Simplici, noueris, quod Astronomi &Mathematici repererint infallibiles regulas ex Arithmetica &Geometria, beneficio quantitatis angulorum illorum B. C. eorundemque diffetentiae, iuncta notitia distantiae duorum locorum A. E. ad palmum nuemendi distantiam rerum sublimium: dummodo dicta distania dictique anguli recte capti fuerint, SIMP. Ergo si regulae dependentes ex Geometria &Arithatica sunt iustae, omnes fallaciae &errores, qui in inuestigandis talibus altitudinibus stellarum nouarum, aut cometarum, aut quarumcunque rerum occurrere possunt, oportet vt dependeant à distantia A. E. &ab angulis B. C. non accurate dimensis. Atque sich omnes illae diuersitates, quae conspiciuntur in istis 12. indaginibus, dependent non ex defectu regularum calculi, sed ex erroribus in istorum angulorum ac distantiarum inuestigatione per obseruatoris instrumenta commissis. SALV. Sic est, nec quisquam ea de re dubitat. Porro attente notes oportet, quod discedendo stellam ex B. in C.