# Systema cosmicum 280-2

Galileo, Systema cosmicum, TERTII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/280-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/280-2

SIMP. Sed si hoc ita est, fieri quoque potest, vt talis angulus sit obseruabilis in stella noua, etiamsi ea nec Sole, nedum Luni sit inferior. SALV. Hoc fieri potest, atque etiam fit in casibus praesentibus, vt suo loco videbis, scilicet cum explicauero viam ea ratione, v ipse tu, quamuis imperitus Astronomicae Logisticae, capere possis, & quasi manu palpare, quàm autor ille magis id spectauerit, vt ad plarcitum gratiamque Peripateticorum scriberet, palliando & dissimulando varia, quàm vt veritatem stabiliret, nuda illos & incorruptâ sinceritate complexus. Pergamus igitur vlterius.

---

Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum.
