# Systema cosmicum 282

Galileo, Systema cosmicum, TERTII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/282
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/282

Atque hoc est, quod ego tantopere desiderabam à te perfecte cognosc quodque dubitabam ea ratione à me declarari posse, vt purus p losophus Peripateticus aliquis sufficienter intelligeret. Nunc ceretum persequamur. Et vt repetam id quod paullo ante mihi concessisti, a scilicet stellam nouam esse non posse pluribus in locis, sed in vnusolo; quotiescunque calculus obseruationum ab illis Astronomis habitarum non exhibet eam in eodem loco, necesse est, errorem in obseruationibus esse commissum in accipienda vel eleuatione Polari, vel eleuatione stellae, vel alia aliqua operatione dextre minùs obeunda. Cum igitur in multis indaginibus, binarum obseruationum copulatione factis, paucissimę sint, quae eundem stellę situm assignando concurrant; ergo paucissimae illae solae possent esse non vitiosae, ceta rae vero omnes absolute vitiosae essent. SAGR. Solis igitur hisce paucissimis plus quàm reliqui simul omnibus credendum erit: & quia dicis, concordantium inter se paucissimas esse, & vero inter illas 12. inueniuntur duae, scilicet quinta & sexta, quae distantiam stellae à centro terrae, vtraeque 4. semidiametrorum faciunt; probabilius igitur est, stellam nouam elementarem, quàm caelestem extitisse. SALV. Res non ita habet. nam si bene notasti, non ibi scriptum est, distantiam fuisse praecise 4. semidiametrorum, sed circiterEt certe videbis, has duas distantias inter sese differre multis milliarium centuriis. Nam ecce à quinta illa quae est 13389. milliarium, superatur sexta, quae 13100. milliarium est, milliaribus quasi trecentis. SAGR. Quaenam sunt igitur illae paucae, quae cum consensu stellam in eodem loco ponunt? SALV. Sunt, ipsius illius autoris cum ingratiis, indagines quinque, quae omnes stellam in Firmamento collocant, vt videbis in hac altera nota, vbi multas alias combinationes in numerum digero. Sed concedam autori plus quam ipse forte me postulauerit. in vnaquaque scilicet obseruationum aliquid erroris inesse: id quod absolute necessarium esse credo. Cum enim quatuor numero sint i obseruationes, quae vni seruiunt indagini, hoc est, duae diuersae ali tudines Poli, & duae diuersae eleuationes stellae, à diuersis obseruatoubus captae, in diuersis locis, & cum diuersis instrumentis; quicun que mediocrem talium vsum habet, non posse fieri dicet, vt in omni bus illis quatuor obseruationibus saltem aliquis error non interue nerit; maxime cum videamus, in accipienda vnica Poli eleuatione, eodem instrumento, in eodem loco, ab eodem obseruatore, vel millies repetita obseruatione, nihilominus titubari de aliquo minuto, & saepe pluribus, vt in eiusdem libri locis diuersis animaduertere His suppositis, ex te quaero, Simplici, num credas, autopotes.

---

Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum.
