# Systema cosmicum 283

Galileo, Systema cosmicum, TERTII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/283
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/283

rem illum tredecim obseruatores istos habere pro hominibus circumspectis, prudentibus, ac instrumentorum talium tractandorum dexteritate pollentibus, an verò pro rudibus & imperitis? SIMP. Fieri non potest, quin eos habeat pro valde cautis & peritis. Si enim ineptos ad hoc exercitium existimasset, poterat eadem opera suum ipsius librum abdicare, vt nihil solidae probationis habentem, cum innitatur suppositionibus errorum plenis. Et sane stolidi nimium ei videmur, si horum imperitiâ nixam falsam aliquam propositionem pro vera se nobis obtrudere posse confidit. SALV. Cum igitur obseruatores isti tales sint, vt errore non vacent, & proinde correctionem requirant, quo possit ex ipsorum obseruationibus tantum notitiae, quantum eius est possibile, comparari; conueniens est, vt quoad pote, minimas ac vicinissimas emendationes & correctiones adhibeamus, dummodo illae obseruationibus ab impossibilitate ad possibilitatem reducendis sufficiant: sic vt, visi temperari possit manifestus error, & aperta impossibilitas alicuius obseruationis eorum, adiunctis detractisue tantummodo duobus vel tribus minutis, & hac emendatione ad possibilitatem reduci, non quis ea velle debeat ad iustam exaequationem redigere additis subtractisue 15020050. SIMP. Non crediderim, autorem his contradicturum, concesso enim, eos esse homines iudicio praeditos, & vsu praestantes, credendum potius est, parum ipsos quàm multum aberrasse. SALV. Insuper ista notato. Elocis, in quibus stella collocatus aliqui manifeste sunt impossibiles, alii possibiles. Impossibile absolute est, vt infinito interuallo fuerit superior stellis fixis. talis enim situs in Mundo non datur: & vt maxime stella isthic posita Nn 2 Impossibile quoque est, vt su sita fuisset, visum nostrum fugisset.

---

Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum.
