# Systema cosmicum 285

Galileo, Systema cosmicum, TERTII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/285
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/285

Iam ex his duobus errorum generibus, quae contraria sunt, & in quibus obseruatores stellae nouae pariter hallucinari potuerunt, si applicentur ad calculum, vnum genus stellam iusto altius extollet, & alterum plus Et quia iam inter nos conuentum est, omnes obiusto deprimet. seruationes erroneas esse, qua ergo ratione nos iubet autor ille accipere pro verisimilioribus eas, quae stellam nobis vicinam faciunt, „quàm alias, quae nimis longe remotam exhibent? SIMP. Quantum quidem è rebus hucusque dictis mihi videor animaduertisse, non video recusare autorem obseruationes illas & indagines, quae stellam Lunâ, imò vel ipso Sole remotiorem exhibent: verùm eas tantùm, quae illam plus quàm infinito interuallo sicut ipse dixisti) submouent. quam distantiam cum ipse quoque miicias vt impossibilem; autor ergo tales obseruationes, vt falsitatis & impossibilitatis infinities conuictas, omittit. Meo itaque iudicio, si conuincere vis autorem, producere debes indagines exactiores, aut numero plures, aut à diligentioribus obseruatoribus profectas, quaestellam tanta & tanta distantia supra Lunam aut supra Solem constituant, & in summa locum ei possibilem, in quo versetur, assignent: sicut ipse 12. iustas producit, quae omnes stellam infra Lunam iis in locis constituunt, quae sunt in Mundo, & vbi ipsa morari potest. SALV. Hic verò, Simplici, tua & autoris aequiuocatio consistit, vtraque diuerso respectu. Ex tuo sermone colligo, te hoc animo tuo concepisse, quod exorbitantiae, quae committuntur in stabilienda distantia stellae, crescant secundum proportionem errorum, inter obseruandum in instrumento commissorum: & quod è conuerso, è magnitudine exorbitantiarum de magnitudine errorum argumentari possimus; quodque proinde, cùm dici audimus, ex tali obseruatione distantiam stellae infinitam colligi, necessarium sit, errorem in obseruando infinitum, & quod sequitur, inemendabilem, & quatenus talem, recusabilem fuisse.

---

Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum.
