Latin
286
Galileo, Systema cosmicum 286-2
Unproofread scanNot analysed yet
stellam in infinitum remouent, saepius accidere potest, vt vnico minuto addito detractoue, eam ad situm possibilem retrahant. Quodque dico de vnico minuto, idem accidere potest cum correctione dimi dii, &partis sextae, &minus. Iam hoc animo fideliter imprime, qua in distantiis altissimis, cuiusmodi est, v. g. altitudo Saturni, aut stelrum fixarum, minores minimis errores ab obseruatore in inf mento commissi, situm determinatum &possibilem, reddant insinitum &impossibilem. Hoc non perinde accidit in distantiis sublunaribus ac terrae vicinis, vbi accidere potest, vt obseruatio, ex qua stellam quatuor semidiametris terrestribus remotam collegeris, augeri minuiue possit non modò minuto vnico, sed decem, sed centum, &vltra, vt tamen calculus eam non reddat infinito spatio remotam, sed ne Lunâ quidem superiorem. Ex hoc est quod discas, magnitudinem errorum, vt ita dicam, instrumentalium, non aestimandam esse calculi exitu, sed ipsa quantitate graduum &minutorum in instrumento numeratorum: ac illas demum obseruationes iustiores ac minus erroneas esse dicendas, quae pauciorum minutorum additione vel subtractione, stellam ad locum possibilem reducunt. Inter loca vero possibilia verus situs is demum credendus est, circa quem concurrit numerus maior distantiarum ex accuratioribus obseruationibus supputatarum. SIMP. Non bene capio quod dicis, nec ex me ipso didicerim, quomodo fieri possit, vt in distantiis maximis exorbitantia maior nasci possit ex errore vnius solius minuti, quam in paruis ex 10. vel 100. minutis. Gratum proinde feceris, si hoc me docueris. SALV. Tu si non in theoria, saltem in practica videbis hoc ex ista tae istaebreui consignatione, quam confeci ex omnibus combinatioubiis, &parte indaginum ab autore omissarum, quas ego supputaii motauique in hoc eodem folio. SAGR.