# Systema cosmicum 295

Galileo, Systema cosmicum, 295. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/295
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/295

Regula aurea. Hae quinque sunt, vti vides, indagines, quae stellam longe supra Lunam euehunt. Quo loco velim vt monitum illud meum, quod paullo ante dixi, considerandum tibi proponas, quod scilicet in distantiis magnis, mutatio, aur si mauis, correctio paucissimosum minutorum, per maxima spatia stellam transferat. Exempli gratia, in prima istarum indaginum, in qua calculus stellam 60. semidiametris à terrae centro remouit cum parallaxi 2. minutorum; si quis tueri velit, in Firmamento eam extitisse, non est vt aliud quid corrigat in obseruationibus, nisi duo minuta, atque etiam minus. tum enim cessat parallaxis, aut ita minuta redditur, vt stellae tribuat immensam distantiam, qualem esse Firmamenti, receptum est ab omnibus. In indagine secunda correctio minùs quàm 4. min. pr. idem praestat. In tertia & quarta, aeque vt in prima, duo solummodo minuta stellam etiam supra fixas reponunt. In praecedente, vnius minuti quarta, hoc est, 15. secunda, idem praestant. Sed non idem eueniet in altitudinibus sublunaribus. Nam imaginare tibi quantamcunque velis distantiam, & indagines ab autore factas corrigere iustasque reddere tenta, sic vt omnes in eadem determinata distantia conueniant; & videbis, quanto maior hic sit adhibenda correctio. SAGR. Non nisi bene feceris, si quodam exemplo, plenioris intelligentiae gratia, quae dixisti declaraueris. SALV. Propone tibi pro arbitrio quamcunque determinatam distantiam sublunarem, vbi sit constituenda stella, vt citra magnam controuersiam certiores reddamur, correctiones similes his, nas sufficere vidimus ad stellam inter fixas locandam, in locum tiSAGR. E propositum eam esse reducturas. SAGR. Fauentiorem autori distantiam non possumus accipere, quàm eam, quae maxima est omnium, ab ipso in 12. suis inNam dum controuertitur inter Al daginibus inuestigatarum.

---

Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum.
