Latin
3
Galileo, Systema cosmicum 3-2
Unproofread scanNot analysed yet
terrae attributum fateamur opor nuum per Orbem magnum SAGR. Iam hîc pergere sino Saluiatum, qui mihi vid non tanquam pro nullo relicturus eleuationem depressionem stellae Polaris, aut alterius alicuius fixae, quamuis à nemine com hensam, &à Copernico ipso non dicam pro nulla, sed pro inobique uabili habitam, propter paruitatem suam. SALV. Iam supra dixi, non credere me, quemquam obsees uare conatum, an diuersis anni temporibus aliqua mutatio in fixis animaduertatur, quae ab annuo terrae motu dependere queat: addidi praeterea, dubitare me, num quispiam rectè intellexerit, quales nam sint mutationes, &in quibus stellis apparere debeant. Itaque bene fecerimus, si caput hoc diligenter examinemus. Quod in genere tantummodo scriptum inueni, non admittendum esse terrae motum annuum in Orbe magno, cum verisimile non sit, per illum non videri apparentem aliquam mutationem in stellis fixis, nec deinde tamen audiui indicari, quae nam in specie apparentes illa autationes, &quibus in stellis, esse debeant; ea res non absquetamone facit vt existimem, illos, qui generico pronunciato huic innituntur, non intellexisse, ac forte nec vt intelligerent laborasse, quomodo sit cum istis mutationibus comparatum, nec quales illae sint quas inquiunt apparere debere. Quod vt ita iudicem, illud me mouet, cum sciam, quod, si motus annuus à Copernicoterrae tributus fieri debet sensibilis in sphaera stellata, tunc non respectu omnium pariter stellarum apparens mutatio fieri debeat, sed haec apparentia i aliquibus fiat maior, in aliis minor, in aliis adhuc minor, denique in aliis absolute nulla, quantumuis maximus ponatur huius motus annui circulus. Mutationes postea, quae essent appariturae, duorum sunt generum: vnum est, quod ipsae stellae mutarent apparentem magnitudinem; &alterum, quod variarent altitudinem in Meridiano: vnde postea sequitur, vt mutentur ortus earum, occasus, &distantiae à vertice, &c. SAGR. Videtur offerri mihi vinculum quoddam, compluribus nodis in semetipsos implicatis, nexusque celantibus adstrictum, quod vtinam explicare ac soluere in mea potestate esset. Nam vt Saluiato confitear infirmitatem meam, etsi rem saepius aggressus, nunquam tamen inuenire potui, vnde in ista vinculorum serie nexus inciperet, quoue se conderet. Est mihi sermo non tam de iis, quae ad stelam stellas fixas attinent, quàm de alia quodam horribili negotio, cuius me admonuisti, iniecta mentione altitudinum istarum Meridianarum, latitudinum ortiuarum, &distantiarum à vertice &c. Haec vero difficultas ex his, quae narrabo, mihi nascitur. Copernicus ponit sphaeram stellatam immobilem, &Solem in eius centro pariter im mobilem. Necessarium igitur est, vt omnis mutatio, quae in Sole aut stellis fixis accidere nobis apparet, ipsius terrae sit, hoc est nostra.