# Systema cosmicum 3

Galileo, Systema cosmicum, DIALOG. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/3

Rectius igitur erat, illo lenocinio ad Rhetores ablegato, propositum demonstratione necessaria confirmare. Sic enim in scientiis apodicticis fieri par est. SIMP. Tu mihi videris in risum jocumque trahere rationes illas, quae tamen omnes haustae sunt è doctrina Pythagoricorum, qui numeris tantam vim attribuerunt: & jam te, qui Mathematicus es, ac vt opinor etiam in multis opinionibus Philosophus Pythagoricus apparet eorum mysteria contemnere. SALV. Numerorum scientiam à Pythagoricis in summo ipsumque Platonem admiratum esse humanum intelpretio habitam participem existimasse Diuinitatis, eâ solâ caussâ, lectum, eumque quòd is numerorum naturam exploratam habeat, equidem optime noui, nec ab eo judicio mea quoque sententia discrepat. Quòd autem ista mysteria, quorum nomine Pythagoras, eiusque sectatores, numerorum scientiam adeo magnifecerunt, illae ipsae nugae sint, quae vulgi sermones atque chartas implent, vt credam, adduci nullo mo dopossum. Imò mihi constat, ipsos, ne doctrinae suae miracula, contemptui atque contumeliis imperitae plebis exponerentur, instar sacrilegii duxisse, si quis fuisset ausus in vulgus enunciare magis reconditas proprietates numerorum & quantitatum incommensurabilium & itrationalium ab ipsis inuestigatarum: eos verò qui haec talia publicarent, in altero Mundo suppliciis infernalibus excruciari praedicabant. Vnde crediderim, ex ipsorum grege quempiam, ad pascendam plebeculae curiositatem, vt molestos interrogatores sub moueret, ista leuicula, quae postea in vulgus emanarunt, pro my steriis suis numeralibus venditasse, eaque in re fagacis illius adolescentis astutiam imitatum esse, qui matri, nescio, an vxori curiosae, ad prodenda secreta Senatus importune sese sollicitanti, pro veris secretis confictam à se fabulam quandam recitauit, vnde postea & ipsa, & ceterae mulieres, risui & ludibrio eiusdem Senatûs expositae SIMPL. fuerunt.

---

Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum.
