# Systema cosmicum 30

Galileo, Systema cosmicum, 30. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/30

Probit, motui circular nihil esse contrarium nec lacessitus saltem à vobis, nedum de gradu deiectus fuerit. Quis autem erit in hoc assultu primo propugnator vester? Scribit Aristoteles: Quicquid generatur, id fit ex contrario in certo subiecto, pariterque in certo subiecto à contrario in contrarium corrumpitur: ita vt (quod bene notandum) generatio & corruptio non detur nisi inter contraria. Atqui contrariorum motus quoque sunt contrarii. Si ergo corpori Caelesti non potest attribui contrarium, eò quod motui circulari nullus motus alius contrarius sit, sequitur naturam optime fecisse, eximendo à contrariis id, quod ingenerabile & incorruptibile esse debebat. Hoc primo stabilito fundamento, per expeditam consequentiam infertur, idem etiam esse inaugmentabile, malterabile, impatibile, ac denique aeternum, adeoque habitationem Diis immortalibus conuenientem, ex opinione cunctorum etiam hominum qui de Diis aliquem sensum habent. Idem postea confirmatur ex sensu: siquidem in omni praeteritorum temporum memoria, nunquam traditum aut compertum fuit, vllarum vel in toto Caelo vltimo, vel in aliqua eius parte propria mutationem accidisse. Quod deinde motui circulari nullus sit alius contrarius, id multis modis probat Aristoteles, quos repetere omnes omitto: sufficiat haec aperta demonstratio: quia motus simplices non sunt plures quam tres: ad medium, à medio, & circa medium: quorum duo recti sursum & deorsum, sunt manifeste contrarii: cumque vnum vni tantum sit contrarium; non restat igitur alius motus, qui circulari contrarius esse possit. Ecce tibi ratiocinationem Aristotelis acutissimam, qua incorruptibilitas Caeli firmiter concluditur. SALV. Ista vero nihil sunt amplius, quàm ipsissimus ille à me iam indicatus Aristotelis progressus, in quo quotiescunque tibi nego, motum quem corporibus Caelestibus attribuis, non competere etiam Terranihil eo concluditur. Aio itaque motum illum circularem, quem Caelestibus corporibus assignas, conuenire quoque Terrae: ex quo, si modò reliqua tua ratiocinatio concludendi vim habet, vnum horum trium sequetur, vt paullo antè dictum est, & iam tibi repeto: hoc est, vt aut terra etiam sit ingenerabilis & incorruptibilis, sicuti corpora Caelestia: aut vt corpora Caelestia non minus ac Elementaria, sint generabilia, alterabilia &c. vel denique vt ista differentia motuum nihil ad generationem corruptionemque pertineat. Discursus Aristotelis ac tuus multas propositiones continet, OOgl net, quae non temere concedendae sunt. Quas quò melius examinare possimus, operae pretium fuerit, eas ad liquidum perducere, ac diVelim autem ignoscat mihi stincte quoad fieri potest, proponere. Sagredus, si forte non sine taedio audiuerit easdem res saepius à me repeti: cogitetque, publicis in circulis disputantium ita moris esse, vt repetendo assumantur opponentium argumenta.

---

Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum.
