Latin
305
Galileo, Systema cosmicum 305
Unproofread scanNot analysed yet
E reliquis compulationibus, quae fieri possunt ex obseruationibus omnium illorum Astronomorum, eae quae stellam ad infinitum spatium extollunt, multò plures numero sunt, scilicet circiter 30. quàm aliae, quarum supputatio stellam deprimit infra Lunam: cumque, vti conuentum est inter nos, credibilius sit, obseruatores in defectu quam in excessu peccasse; manifestum est, correctiones obseruationibus stellam in infinitum extollentibus applicatas, vt eam ad iuferiora detrahant, citius, &minori cum emendatione deducturas illam esse in Firmamentum, quàm infra Lunam: ita vt omnes illae applaudant opinioni eorum, qui eam stellis fixis inserunt. Adde quod correctiones, quae talibus emendationibus quaeruntur, multo sunt minores, quàm eae, per quas stella ex improbabili vicinitate reduci potest ad altitudinem autori illi magis fauentem, vt in exemplis superius allatis vidimus: inter quas vicinitates improbabiles inueniuntur tres potissimum, quae stellam remouere videntur à centro terrę per distantiam semidiametro minorem, sic vt eam quodammodo intra terrae viscera in gyrum reptare faciant. Atque hae sunt illae combinationes, in quibus altitudo Polaris vnius obseruatoris maior est altitudine Polari alterius; cum contrà eleuatio stellae ab illo accepta, minor sit eleuatione accepta ab isto. Sunt autem tales combinationes hae quas subiungimus. Harum prima est Landgrauii cum Gemma; vbi altitudo Polaris Landgrauii 5 1. 18. min. prim. est maior altitudine Polari Gemmae, quae est 50. 50. min. prim. sed altitudo stellae Landgrauii 79. 30. min. pr. est minor altitudine stellae obseruata à Gemma79. 45. m. pr. Landgr. 3 Altit. Pol. 151. 18. 3. Altit. stellae (79. 30. Gemma. Reliquae duae sunt istae subiunctae. Buschius. Altit. stellae Gemma. 5 Altit. Pol. 1OAN Reinholdus. Altit. stellae . 79. 45. Altit. Pol. 50. 50. uam Gemma. Ex his quae hactenus ostendi, discere potes, quantopere prima