# Systema cosmicum 306

Galileo, Systema cosmicum, 306. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/306
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/306

illa ratio inuestigandi distantiam stellae, eamque sublunarem esse probandi, ab autore introducta, ipsimet & eius caussae officiat, & quanto probabilius inde clariusque distantiam stellae ad remotissimas vsque fixas referentiam esse colligatur. SIMP. Quoad hanc partem, infirmitas demonstrationum autoris satis manifeste detecta mihi videtur. Sed quia hoc omne non multis libri foliis comprehendi video; fieri forte potest, vt aliae rationes autoris, primis illis sint validiores. SALV. Imo non possunt non esse debiliores, si modò praecedentes ceteris seruierunt in exemplum. Nam (vt manifestum est incertitudo & infirmitas illarum clare deprehenditur ortum ducere ex erroribus commissis inter obseruandum per instrumenta, quibus altitudines & Poli & stellae accurate acceptae credebantur, cum in effectu erroneae omnes esse potuerint; quantumuis Astronomis ad inueniendas per otium altitudines Poli secula multa superfuerint: altitudines vero stellae meridianas obseruare facilimum sit; quippe quae & terminatissimae sunt, & obseruatorispatium aliquod ad continuationem concedunt, cum in breuissimo tempore non mutentur sensibiliter, vt faciunt remotiores à Meridiano stellae. Quod si verum est, vt est verissimum, quantum ergo fidei tribuemus eiusmodi supputationibus fundatis super obseruationes & numero plures, & factu difficiliores, & variatione momentaneas, adde quoque minus commodis instrumentis & fallacibus institutas? Sequentes demonstrationes vno oculi ictu transcurri, earumque supputationes aduerti factas ex altitudinibus stellae sumptis in diuersis circulis verticalibus, quos Arabica voce Azimuthappellant: cuius generis obseruationibus adhibentur instrumenta mobilia non solum in circulis verticalibus, sed etiam in Horizonte, & quidem vno eodemque tempore; ita vt eodem momento quo capitur altitudo, oporteat obseruatam in Horizonte fuisse distantiam vertitalis, in qua stella est, à Meridiano: praeterea interiecto notabili temporis interuallo, reiteranda est operatio, temporisque decursi praecisa ratio habenda, & fidendum interim aut horologiis, aut aliis stellarum observationibus.

---

Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum.
