Latin
307
Galileo, Systema cosmicum 307
Unproofread scanNot analysed yet
Eiusmodi congeriem obseruationum deinde confert Autor cum simili alia, ab alio quodam obseruatore instituta, in alia aliqua regione, diuerso instrumento, diuersoque tempore: &hinc demum rimari conatur, cuiusmodi fuerint altitudines stellae, &latitudines Horizontales, tempore &hora aliarum priorum obseruationum: ac tali denique coaequationi calculum suum inaedificat. Iam tibi permitto judicium, quid fidei mereantur illa, quae similibus ex indaginibus eruuntur. Praeterea nihil quidquam dubito, si quis eiusmodi prolixarum computationum supplicium subire velit, reperturum eum, vt &in praecedentibus est factum, plures aduersae parti, quàm Autori fauentes. Sed non putarim operae precium, in rem, quae inter primarias instituti nostri non est, tantum laboris impendere. SAGR. Ego hac in parte sum eiusdem tecum sententiae. Verùm quia hoc negotium tanta confusione, incertitudine &erroribus obseptum est, qua ergo fiducia tot Astronomi tanta asseueratione stellam nouam altissimam fuisse pronunciarunt? SALV. Nixi sunt duplici genere obseruationum simplicissimarum, facilimarum verissimarumque. Horum alterutrum per se solum plusquam sufficit ad nos certiores reddendos, stellam vel in ipso firmamento, vel certe longissimo supra lunam tractu locatam fuisse. Vnum sumitur ab aequalitate, vel minimùm differente inaequalitate distantiarum eius à Polo, tum in inferiore Meridiani parte, tum superiore. Alterum inde promitur, quod stella perpetuo conseruauit easdem distantias ab aliquibus stellis fixis, sibi vicinioribus, praecipuè vero ab vndecima Cassiopeae, à qua nori plus gradu cum dimidio distabat. Hoc duplici documento citra dubium omne colligitur, stellam aut absolute Parallaxi omni caruisse, aut exiguam adeo habuisse, vt longissimae eius à terra distantiae fidem expeditissimi calculi faciant. SAGR. Quid ergo? numquid Autori ipsi cognita ista fuerunt? &si fuerunt, quid ad ea respondet? SALV. Prouerbio iactare solemus, si quis ex inopia solidae responsionis, errores suos friuolis ratiunculis excusat, eum funes dependentes caelo prensare.