Latin
309
Galileo, Systema cosmicum 309
Unproofread scanNot analysed yet
quem volo vt in Autoris gratiam totum ponamus esse Parallaxin stellae in F. hoc est, angulum TFO. Distantia deinde à vertice, hoc est, arcus CV. est gr. 67. 20. min. pr. Inuentis duobus hisce, prolongetur linea CO. &super eam erigatur perpendicularis TI. consideremusque triangulum TOI. cuius angulus Lest rectus, &angulus IOT. notus, cum sit ad verticem anguli VOC. distantiae stellae à vertice. Praeterea in triangulo TIF. itidem rectangulo, notus est angulus F. pro Parallaxi acceptus. Notentur ergo separatim duo anguli IOT. IFT. eorumque sumantur sinus, qui sunt, quales annotatos videmus. Cumque in triangulo IOT. qualium partium sinus totus TO. est 100000. talium sinus TI. sit 92276. &praeterea in triangulo IFT. qualium sinus totus TF. est 100000. talium sinus TI. sit 582. adinueniendum, quot partium sit TF. talium, quales TO. continet 100000. per regulam auream ita concludemus. Quando TI. est 582. TF. erit 100000. Sed quando TI. esset 92276. quanta foret TF? Multiplicemus 92276. per 100000. proueniunt 9227600000. quae diuidenda sunt per 582. Quotiens est, vt apparet, 15854982. atque tot partes erunt in TF. tales, qualium in TO. sunt 100000. Vnde cognituri, quot lineae TO. comprehendantur in TF. diuidemus 15854982. per 100000. Quotiens erit 158. cum dimidio proxime. atque tot semidiametrorum erit distantia stellae F. à centro T. Et vt operatio fiat compendiosior, cum videamus, productum ex multiplicatione 92276. per 100000. diuidi debere primò per 582. &deinde quotientem per 100000. poterimus absque multiplicatione 92176. per 100000. solaque diuisione sinus 92276. per sinum 582. idem è vestigio consequi, vt videmus inferiùs, vbi 92276. diuisa per 182. exhibent eadem 158. cum dimidio circiter. Teneamus ergo nemoriâ, solam diuisionem sinûs TI. tanquam sinus anguli TOI. factam Anguli. Obseruatio Munosii nullam dat Parallaxin, &proinde stellam nouam fixis altissimis interserit.